RESPONDEO dicendum, quòd iustitiæ proprium est inter alias virtutes, vt ordinet hominem in his, quæ sunt ad alterum. Importat enim æqualitatem quandam, vt ipsum nomen demonstrat, dicuntur enim vulgariter ea, quæ adæquantur, iustari. Æqualitas autem ad alterum est. Aliæ autem virtutes perficiunt hominem solum in his, quæ ei conueniunt secundum seipsum. Sic ergo illud, quod est rectum in operibus aliarum virtutum, ad quod tendit intentio virtutis quasi in proprium obiectum, non accipitur nisi per comparationem ad agentẽ. Rectum verò quod est in opere iustitiæ, etiam præter comparationem ad agentem, constituitur per cōparationẽ ad aliud. Illud enim in opere nostro dicitur esse iustũ quod respondet secundũ m aliquā æqualitatẽ alteri, puta recompensatio mercedis debitæ pro seruitio impenso. Sic ergo iustum dicitur aliquid, quasi habens rectitudinem iustitiæ ad quod terminatur actio iustitiæ, etiam non considerato qualiter ab agente fiat. Sed in alijs virtutibus non determinatur aliquid rectum nisi secundum quod aliqualiter fit ab agente. Et propter hoc specialiter iustitiæ præ alijs virtutibus determinatur secũdũ se obiectũ, quod vocatur iustũ. Et hoc quidẽ est ius. Vnde manifestũ est quod ius est obiectũ iustitiæ.