COnclusio est affirmatiua. Conclusionem istam directè probat Diuus Thomas ex testimonijs Isidori & Aristot. Deinde in articulo explicat conclusionem & differentiam, quæ est inter iustitiam & alias virtutes colligens triplicem differentiam inter obiectum iustitiæ & obiecta aliarum virtutum. Differentia quidem iustitiæ ab alijs est, quòd illa est ad alterum: quæ æqualitatem importat. Hinc colligitur prima differentia inter obiectum iustitiæ, & obiecta aliarum virtutum: scilicet, quòd rectum in operatione iustitiæ, præter comparationem ad agentem, constituitur per comparationem ad alterum. Secunda differentia est, quòd iustum siue ius dicitur aliquid ad quod terminatur actio iustitiæ, non considerato qualiter ab agente fiat. Tertia differentia est, quod iustitiæ determinatur obiectum secundùm se. Alijs vero virtutibus Cardinalibus non determinatur obiectum secundùm se, & à parte rei. Et hæc est differentia quæ aliter solet dici, scilicet, quòd medium iustitiæ est medium rei, medium autem aliarum virtutum est medium rationis.