Secunda conclusio. Possibile est, quòd detur obiectum & actio quæ materiali er pertineant ad aliquam virtutem & obligationem illius, ita vt satisfaciat homo præcepto illius virtutis per talem actionem. v. g. Ieiunat quis in quadragesima adimplet præceptum de temperantia eo tempore, etiam si hoc faciat propter hypocrisim. Similiter dat eleemosynam pauperi virgini quam ex præcepto naturali tenebatur dare, sed intendit stuprum, ille materialiter impleuit præceptum naturale misericordiæ. Dicitur autem actio materialis alicuius virtutis, cui nihil deest de proprijs pertinentibus ad speciem illius virtutis, præterquam quod apponitur mala circunstantia aliqua vel contra aliam virtutem, vel contra rationem genericam virtutis. Atque in hoc non differt iustitia à reliquis virtutibus, sed differentia est, quòd rectitudo etiam materialis respectu iustitiæ commensuratur secundum commensurationem quandam ad alterum. At vero in alijs virtutibus omnis commensuratio rectitudinis etiam materialis commensuratur secũdum cōmensurationem ad operātem.