Ad primum argumentum respondetur. Nullam esse contradictionem inter primam & secundam differentiam, cum enim dicit in secunda differentia, non considerato qualiter ab agente fiat, intelligenda sunt hæc verba secundum abstractionem mentis. Nam vt est in communi proloquio abstrahentium non est mendacium. Est igitur Diui Thomae sensus, non quidem negare prærequiri commensurationem & comparationem ad agentem in ratione generica virtutis, imo hoc asserit in prima differentia cùm inquit propter comparationem ad agentem: sed intendit asserere, quod ratio specifica differentiæ iustitiæ non est cum consideratione actuali ad ipsum agentem: sed præsupponendo istam considerationem in ratione virtutis generica tanquam in materia, etiam intelligitur cum comparatione ad alterum, non considerato tunc qualiter ab agente fiat talis actio. Exemplum huius potest esse in relatione de prædicamento ad aliquid. Relatio enim & est accidens sicut & reliqua prædicamenta præter primum, & ex hac parte conuenit ei esse in hoc vel in illo subiecto. At vero secundum propriam rationem relationis penes quam diuersificatur ab alijs accidentibus, non consideratur vt est in subiecto, neque id explicatur: sed vt est ad aliud. Idem exemplum potest poni in accidentibus respectiuis comparando illa cum absolutis. Verbi gratia, scientia & albedo conueniunt in genere qualitatis, cum tamen scientia vltra hoc, quod est calificare subiectum sicut albedo specificatur per ordinem & commensurationem ad aliquid extrinsecum, quod est obiectum: ita prorsus se habent iustitia & temperantia, quòd vtraque in ratione generica virtutis bonum facit habentem. At vero iustitia differt ab alijs virtutibus per hoc quòd rectificat habentem illam in ordine ad alterum. Simili modo potest explicari doctrina Diui Thomæ 1. 2. quæst. 62. Vbi ait, quòd in quibusdam operationibus bonum vel malum attenditur secundum commensurationem ad alterum, in quibusdam vero operationibus attenditur solum secundum commensurationem ad operantem. Ac si diceret Diuus Thomas quod omnes operationes virtutis secundum rationem genericam habent rationem boni per ordinem ad habentem & operantem. At vero quædam operationes utranque rationem boni & genericam & specificam habent per ordinem ad habentem & operantem. Aliæ vero operationes specificam differentiam habent per comparationem & commensurationem ad alterum.