Ad primum argumentum respondetur. Nullam esse contradictionem inter primā & secundam differentiam, cum enim dicit in secunda differentia, non considerato qualiter ab agente fiat, intelligenda sunt hæc verba secundum abstractionem mentis. Nam vt est in communi proloquio abstrahentium non est mendacium. Est igitur Diui Thom. sensus, non quidem negare prærequiri commensurationem & comparationem ad agentem in ratione generica virtutis, imo hoc asserit in prima differentia cùm inquit propter comparationem ad agẽtem: sed intendit asserere, ꝙ ratio specifica differentiæ iustitiæ non est cum consideratione actuali ad ipsum agentem: sed præsupponẽdo istam considerationem in ratione virtutis generica tanquam in materia, etiam intelligitur cum cōparatione ad alterum, non considerato tunc qualiter ab agente fiat talis actio. Exemplum huius potest esse in relatione de prædicamento ad aliquid. Relatio enim & est accidens sicut & reliqua prædicamenta præter primum, & ex hac parte conuenit ei esse in hoc vel in illo subiecto. At vero secundum propriam rationem relationis penes quam diuersificatur ab alijs accidentibus, non consideratur vt est in subiecto, neq; id explicatur: sed vt est ad aliud. Idem exemplum potest poni in accidentibus respectiuis comparando illa cum absolutis. v. g. scientia & albedo conueniunt in genere qualitatis, cum tamen scientia vltra hoc, quod est calificare subiectum sicut albedo specificatur per ordinem & commensurationem ad aliquid extrinsecum, quod est obiectum: ita prorsus se habent iustitia & temperantia, quòd vtraque in ratione generica virtutis bonum facit habentem. At vero iustitia differt ab alijs virtutibus per hoc quòd rectificat habentem illam in ordine ad alterũ. Simili modo potest explicari doctrina Diui Thomæ 1. 2. quæst. 62. Vbi ait, quòd in quibusdam operationibus bonum vel malum attenditur secundum commensurationem ad alterum, in quibusdam vero operationibus attenditur solum secundum commensurationem ad operantem. Ac si diceret D. Thom. ꝙ omnes operationes virtutis secundum rationem genericam habent rationẽ boni per ordinẽ ad habentẽ & operantem. At vero quædam operationes vtranq; rationem boni & genericam & specificam habent per ordinem ad habentẽ & operantem. Alię vero operationes specificam differentiam habent per comparationem & commensurationem ad alterum.