Arguitur quartò. Videtur esse implicatio contradictionis, quòd aliquid habeat rationem specificam & non genericam. v. g. quòd aliquid habeat rationem hominis & non animalis, ergo similiter impossibile est quòd aliqua actio habeat rationem formalem iustitiæ obiecti, & quòd non habeat rationem virtutis quæ est ratio generica. At vero si actio iustitiæ respicit obiectum, non considerato qualiter fiat ab agente, verificabitur, quòd illa actio habet rationem formalem specificam iustitiæ & non genericam. Probatur minor, quoniam de ratione virtutis est, quòd taliter fiat ab agente, & quando & vbi oportet & propter finem bonum.