¶ 2 Præterea. Illud dicitur esse positiuum quod ex voluntate humana procedit. Sed non ideò aliquid est iustum, quia à voluntate humana procedit, alioquin voluntas hominis iniusta esse non posset. Ergo cùm iustum sit idem quod ius, videtur quod nullum sit ius positiuum.