IN articulo. 2. quærit D. Thom. Vtrùm ius conuenienter diuidatur in ius naturale & ius posituum Prima conclusio est affirmatiua. Secunda conclusio notetur in solutione ad primum. Naturale ius quanuis per se sit immutabile: tamen aliquando potest deficere in exercitio propter naturam hominis mutabilis. Tertia conclusio notetur in solutione ad tertium. Ius diuinum quod diuinitus promulgatur, potest proportionabiliter diuidi sicut ius politicũ ab Aristot. videlicet, vt dicamus ius diuinum aliud immutabile, & in illo ordine quasi naturale, aliud positiuum. Hanc cōclusionem explicat D. Thom. quia in lege diuina sunt quædam præcepta quia bona & quædam prohibita quia mala. Alia vero sunt bona, quia præcepta sunt, & mala quia prohibita.