Quarta differentia consideratur secundùm immutabilitatem vel mutabilitatem vtriusque iuris. Etenim ius positiuum mutabile est per se loquendo secundùm legislatoris beneplacitum. Ius autem naturale simpliciter & per se loquendo immutabile est, sicut & sua regula est immutabilis & firma. In qua differentia maximè obseruandum est: quòd ius naturale non in omnibus principijs parem immutabilitatem retinet. Quædam enim sunt immutabilia: ita vt per diuinam potentiam mutari non possint. V. g. Bonum est agendum, malum est fugiendum. Non est periurandum, non est falsum testimonium dicendum. Alia verò sunt immutabilia quidem per totam naturam & potestatem humanam, sed mutabilia per diuinam potentiam absolutam Dei.v. g. Non est occidendus innocens, ita immutabe est ius istud naturale: quòd non sit in toto orbe potestas in oppositum. Nihilominus videtur Deus de facto dispensare in isto iure. Dum præcepit Abrahæ, vt immolaret suum filium innocentem: & iterum filijs Israel præcepit, vt interficerent infantes Innocẽtes Amorrhæorum, & Cananæorum. Veruntamen sapientioribus & prudentioribus Theologorum videtur quòd illa non fuerit propriè dispensatio: sed potiùs fuerit mutatio materiæ circa quam versatur illud ius, scilicet, vitam alienam innocentis. Sed cùm Deus sit dominus vitæ & mortis, sicut ipse potest occidere innocentem: ita potest concedere hanc facultatem alteri tanquam ministro diuini beneplaciti. Cæterum propriè dispensatio esset quando, manente materia legis & iuris, fieret licitum oppositum eius, quod præcipitur per legem. Ac proinde ijdem Theologi dicunt: quòd præcepta Decalogi sunt indispensabilia, etiam per diuinam potentiam. Et ratio est, quoniam si Deus concedit alicui vt accipiat rem & vxorem vicini: iam mutat materiam præcepti tanquam Dominus absolutus omnium rerum: & iam qui accipit vxorem vicini, non accipit rem alienam, neque attrectat vxorem alienam. His tamen non obstantibus, negare non possumus, quin huiusmodi præcepta habeant aliquam varietatem & mutabilitatem quanuis contingat ex parte materiæ: quod quidem non contingit in alijs præceptis, v. g. Non falsum testimonium dices. Alia sunt præcepta quæ vt in plurimum, stantibus humanis moribus rectis & compositis, non variantur: sed aliquando necesse est variari propter malitiam alicuius hominis. Cuiusmodi est præceptum de reddendo deposito, quod respicit ius naturale. At verò propter malitiam deponentis: quia petit depositum gladium ad occidendum innocentem, non debet depositarius depositum reddere gladium: imo tenetur non reddere, vt docet Diuus Thomas in solutione ad primum. Hoc autem non contingit quia ius naturale mutetur secundùm se, sed quia mutatur ille cui reddendum erat depositum, & cui adæquandum erat tale ius. Ratio huius doctrinæ ea est, quoniam in illo euentu est aliud ius naturæ quod est defensio innocentis aut reipublicæ. Imo etiam concurrit præceptum de non occidendo. Quòd si tunc redderem depositum gladium essem ego cooperans ad mortem alterius. Et quoniam ista præcepta de defensione innocentis & de non occidendo, sunt principaliora & vniuerfaliora quàm illud præceptum de reddendo deposito, idcircò non reddendum est. Possumus duo exempla in naturalibus pro explicatione huius nostræ doctrinæ proferre. Primũ sit. Videmus enim quòd in naturalibus quædam ita sunt necessaria vt per nullam potẽtiam possint variari. v. g. quatuor & tria sunt septem. Alia vero sunt quæ per nullam naturalem potentiam variari possunt. v. g. cælum est: Angelus est. At vero per potentiam Dei absolutam aliter se possunt habere. Alia vero sunt necessaria naturaliter, quatenùs vt in plurimum ita contingunt. v. g. Hominem nasci duobus pedibus & duabus manibus: licet aliquando videamus aliter contingere. Alterum exemplum est valde accommodatum ad explicandam rationem, quare quædam naturalia præcepta aliquando aliter se habeant. Videmus enim in rebus naturalibus, quòd quanuis graue habeat naturalem inclinationem ad motum deorsum, tamen aliquando quasi obliuiscitur illius naturalis inclinationis particularis, & non quidem propter violentiam, sed propter bonum vniuersi ascendit sursum ne detur vacuum. Ad quod quidem bonum omnis res naturalis habet superiorem quandam inclinationem magis quam dominantem, quàm propriam particularem inclinationem. Ita contingit in moralibus, quòd quædam præcepta naturalia inferiora cedunt superioribus pręceptis quantùm ad exercitium quando simul exerceri nequeunt. Vt patet de præcepto de reddendo deposito gladio, quod cedit in prædicto euentu alijs præceptis superioribus de defensione innocentis, & de non occidendo. Et hoc est egregium documentum.