Quarta conclusio. Si velimus Theologicè & à prima origine iuris diuisionem in tota sua latitudine constituere: aliter procedere debemus, quàm Diuus Thomas in articulo, moralis philosophi officium exercens, processit. Hæc conclusio non aliter probatur quàm si vniuersalem diuisionem iuris ante oculos proposuerimus. Ius itaque in tota sua latitudine primum omnium diuidatur in ius diuinum, cuius Deus est actor, & in humanum, cuius homo est conditor. Rursus ius diuinum diuiditur in diuinum pertinens ad naturæ ordinem, & in diuinum pertinens ad ordinem gratiæ. Exemplum prioris membri sunt præcepta Decalogi. Exemplum secundi sunt præcepta Theologicarum virtutum. Deinceps tertio diuiditur ius diuinum pertinens ad naturæ ordinem in ius naturale & ius superadditum ex beneplacito Dei. Dicitur autem ius naturale non solum quia pertinet ad ordinem naturæ, sed quia naturali instinctu luminis naturalis cognoscitur & obligat: vel per consequentiam euidentem ex illo lumine naturali, qualiter multa præcepta Decalogi deducuntur. At vero ius diuinum pertinens ad ordinem naturæ, sed superadditum iuri naturali à Deo: est illud quod per specialem reuelationem Dei constituitur hominibus in ordine ab bonam gubernationem reipublicæ secundùm humanam politiam. Talia sunt præcepta iudicialia veteris legis: quæ ex parte obiecti & materiæ non excludunt ordinem naturæ, huiusmodi sunt multa Exod. 22. Denique ius diuinum pertinens ad ordinem gratiæ diuiditur iuxta doctrinam Diui Thomæ in solutione ad tertium, in ius connaturale ipsi gratiæ & immutabile: & in ius positiuum. Exemplum primi membri, sunt præcepta de virtutibus Theologicis, sine quibus omni tempore impossibile fuit placere Deo. Exemplum secundi sunt præcepta de sacramentis tam veteris quam nouæ legis. Nam sacramenta veteris legis quanuis non conferant gratiam, significant illam. At vero in lege noua certum est quòd conferunt gratiam: sunt autem pertinentia ad legem positiuam in nouo testamento. Circa prædictam diuisionem obseruandum est quòd diuisimus ius in magna vniuersalitate, non solum vt est obiectum iustitiæ specialiter dictæ: sed etiam vt est obiectum omnis virtutis cuius actus est in præcepto. Pertinet enim ad iustitiam legalem, obseruare leges, ac propterea merito ea quæ cadunt sub præcepto dicuntur ius. Aduerte secundo breuiter, quòd non vltra diuisimus ius humanum: quia huiusmodi diuisionem ad sequentem articulum reseruamus.