Ad argumenta in oppositum reliquum est respondere. Ad primum respondetur, quòd considerando ius præcisè secundùm ordinem naturæ vt à morali philosopho consideratur, sufficienter diuiditur in illa duo membra. Non enim inuenitur lex quæ nō sit vel naturalis vel positiua. Etenim lex æterna naturalis est. Et rursus lex naturalis lex diuina est. Cæterum quanuis sit aliqualis differentia inter legem æternam & legem naturalem, quòd lex naturalis dicitur quatenus naturæ hominum indita est ab autore naturæ: & lex æterna dicitur quatenus est in ipso Deo, & quatenus ipsa lex naturalis regulatur ab illa, sic etiam dicitur æterna. Nihilominus non propterea oportet distinguere ius æternum contra ius naturale & positiuum. Et ratio est, quia lex æterna respectu hominum in quibus est lex naturalis, respicit idem ius quòd lex naturalis: sunt enim subordinatæ istæ leges. Quemadmodum causæ inferiores & causæ superiores. Vnde sicut non oportet distinguere quoddam animal genitum ab alio animali, & aliud genitum à Sole: sic non oportet distinguere ius quod est obiectum legis naturalis, à iure quod est obiectum legis æternæ. Eadem enim æqualitas regulata lege naturali regulatur lege æterna. Quapropter consequentia argumenti nihil valet. Hęc prædicta solutio videtur conuenientior, quam alia quæ assignatur à Magistro Soto lib. 1. de iustitia, artic. 1. quæst. 3. ad primum. Vbi dicit, quòd propterea non diuiditur ius æternũ, quia ius est æquitas quæ in temporalibus rebus constituitur. Sed tamen hæc doctrina non videtur omnino vera. Etenim non minus æternum est hoc quod dicimus, quod tibi non vis alteri ne feceris: quā quod dicimus in speculatiuis quatuor & tria sunt septem, ergo ius non dicitur quia temporaliter sit constitutum: quanuis temporaliter exerceatur inter homines. Sed dicitur ius quatenus est obiectũ iustitiæ, ad quod terminatur, vel terminari actio iustitiæ potest.