DVbitatur itaque principaliter circa conclusionem articuli. Vtrùm diuisio iuris in naturale & positiuum sit prima & bona diuisio. ¶ Arguitur primo pro parte negatiua. Lex est quadruplex, scilicet, æterna, naturalis, humana, & diuina. Ita diuidit D. Tho. 1. 2. q. 91. Igitur ius saltem debet esse quadruplex, & per consequens diuidi in quatuor membra. Probatur consequentia. Quia lex est ratio & regula iuris, vt dicit D. Tho. art. 1. ad secundum huius quæstionis. Igitur multiplicata regula & mensura debet multiplicari mensuratum.