Arguitur secundo. Si ius naturale & positiuum distinguuntur, maxime in hoc ꝙ ius naturale est quid immutabile: positiuũ autem est mutabile. Sed ius naturale etiam est quid mutabile, vt patet de reddendo deposito dicitur esse naturale ius: & tamen in aliquo casu non est reddendum depositum etiam petenti, ergo. Et confirmatur, quia ius positiuum interdum mutat ius naturale, ergo minus mutabile est quam illud. Probatur. Quoniam iure naturali omnia sunt communia, & tamen iure positiuo facta est diuisio rerum & dominiorum, ergo ius positiuum immutat ius naturale.