PRO decisione huius veritatis, sit prima conclusio. Error est manifestè contrarius philosophiæ morali & fidei, asserere omne ius esse positiuum, & negare esse ius naturale. Probatur primo ex Psal. 4. "Signatum est super nos lumen vultus tui Domine," vbi respondet Propheta, iniquis qui dicunt; Quis ostendet nobis bona? Ac si diceret, in nobis ipsis est impressio luminis naturalis quo cognoscimus bonum & Deum. Vnde Ioannis 1. "Erat lux vera quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum." Quæ duo testimonia non solùm de illuminatione gratiæ, sed etiam de illuminatione naturali explicantur communiter. Sed est locus necessario explicandus de illuminatione naturali, ad Roman. 2. "Gentes quæ legem non habent, naturaliter quæ legis sunt faciunt." Hoc est, non habentes legem Decalogi scriptam: sicut habebant Iudæi; naturaliter, hoc est ex naturali instinctu & illuminatione naturali Dei, non ex illuminatione gratiæ, quæ legis sunt faciunt, non dicit omnia sed quædam: huiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium perhibente illis conscientia ipsorum. Probatur secundò conclusio ratione. Certum est secundùm fidem catholicam ante legem scriptam aut positiuam fuisse peccatum. Etenim Cain peccauit maximum peccatum occidens fratrem suum Abel. Et ante diluuium dicitur in sacris literis, quòd multa erat malitia hominum super terram, ergo erat lex naturalis. Probatur consequentia. Quia vbi non est lex nec præuaricatio est. Probatur tertiò conclusio. Præcepta de cultu diuino vsque adeo sunt immutabilia, vt per nullam potentiam possint dispensari neque immutari, ergo non sunt positiua præcepta sed sunt naturalia. Imo secundùm communem opinionem Thomistarum omnia præcepta Decalogi sunt indispensabilia, vt patet apud D. Thom. 1. 2. quæst. 108. & apud Soto lib. 2. de iustitia, quæst. 3. art. 8. ergo huiusmodi præcepta naturalia sunt, alioquin poterant dispensari ex beneplacito hominum legislatorum. Confirmatur. Quia inter ea quæ præcipiuntur & prohibentur, quædam dicuntur præcipi, quia bona sunt, & quædam prohibentur, quia mala, ergo secundùm se ex natura rei habent bonitatem vel malitiam, ac proinde ius naturale est. Quartò probatur conclusio vera secundum philosophiam moralem. Sic enim sensit Aristoteles esse quoddam ius naturale & quoddam legale seu positiuum, vt patet libro. 1. Rhetoricorum cap. 3. & lib. 1. magnorum moral. cap. 34. & 1. Ethicot. cap. 3. & lib. 5. cap. 7. Diuus Isidorus lib. 5. Etymol. cap. 4. & refertur à Gratiano dist. 1. can. ius naturale est commune omnium nationum, & quod instinctu naturæ non constitutione humana habetur. Cicero etiam iuris naturalis mentionem facit, vt patet in lib. de Inuentione, de Legibus, de Aruspicum responsis. Et denique iste error negantium ius naturale similis est errori in naturalibus quem habuerunt Heraclitus & Cratillus qui aiebant: nullum esse verum nisi quod vnicuique apparet. Sic etiam videntur hi in moralibus errare negantes esse aliquod ius secundùm se ex natura rei, sed quod humano beneplacito constituebatur, illud erat ius.