Secunda conclusio. Diuisio iuris quam Diuus Thomas ponit in articulo est maximè philosophica desumpta ex Arist. lib. 5. Ethic. cap. 7. Pro cuius explicatione notandum est primò, quòd Diuus Thomas quanuis Theologicè intendat agere de iure & iustitia, tamen prudenter & de industria voluit priùs definire & diuidere rationem iuris secundùm ordinem naturæ quæ præsupponit gratia & fides & Theologia, ac deinde in solutione ad tertium docuit, Quomodo ius diuinum quod est supra ordinem naturæ, poterat diuidi proportionabiliter in ius immutabile & quasi naturale in ordine gratiæ & ius positiuum ex beneplacito Dei. Notandum est secundò vt ostendamus quomodo inter se se opponantur membra prædictæ diuisionis, quatuor esse differentias inter ius naturale & ius positiuum. Prima differentia est ex parte causæ efficientis. Etenim naturalis iuris efficiens causa est ipse Deus vt autor naturæ. Iuris autem positiui efficiens causa est homo secundùm triplicem modum quem D. Tho. docet in art. Primo quidem per singulare pactum inter eos qui ad inuicem contrahunt & sic iustum pretium erit illud de quo conuenit inter ementem & vendentem. Secundo modo per condictum publicum in quo conueniunt communiter qui emunt & vendunt, & sic iustum pretium erit alicuius rei illud quo communiter res venditur in foro publico. Tertio modo constituitur iustum seu ius positiuum lege Principis vel statuto reipublicæ vel ministrorum illius. Inter hos prædictos modos aduertenda est differentia. Primò quidem, quòd pretium primo & secundo modo constitutum patitur aliquam latitudinem secundùm magis & minus, non enim consistit in indiuisibili. At verò iustum pretium postremo modo consistit in indiusibili: aliquando quantùm ad maius, aliquando quantum ad minus, raro autem quantùm ad vtrunque. Exemplum primi est in taxatione tritici, Verbi gratia, quòd tritici faneca non possit vendi vltra ducatum. Nihilominus potest vendi iustissimè citra ducatum propter abundantiam tritici sicut in foro publico valet. Ita sanè vt si cariùs vendatur, etiam si non excedat taxationem pragmaticæ teneatur venditor ad restitutionem. Exemplum secundi est in censibus quos vulgo dicimus de al quitar, quorum pretium statutum est lege quantùm ad minimum, videlicet, vt non dentur minùs quam quatuordecim pro annua pensione vnius, sic tamen quòd si quis velit dare viginti pro illo censu, iustum esse poterit pretium. Cæterùm quantùm ad vtrunque licet possit respublica condere legem iusti pretij, tamen non occurrit exemplum nisi fortè in quotidianis taxationibus rerum comestibilium quæ in foro væneunt. Item etiam est alia differentia inter hos tres modos, quòd primus modus ita subordinatur secundo & tertio quòd præsupponit non esse aliter statutum per illos, similiter se habet secundus modus ad terrium: præsupponit enim quòd non sit aliter statutum per tertium modum.