Secundò arguitur. Eadem ratione sequeretur quòd in alijs rebus etiam inanimatis, Verbi gratia, in lapide esset ius naturale. Consequens est falsum, ergo in brutis non est ius. Sequela probatur. Quia etiam in lapide est quædam naturalis commensuratio illius ad suam proprietatem & ad finem sibi debitum.