Dicimus ergo in cōclusione, quòd quia bruta conueniunt cum hominibus in quibusdam operationibus sequentibus apprehensionem & inclinationem naturalem: quemadmodum in homine ponimus simpliciter ius, vbi est simpliciter & formaliter iustitia & similiter apprehensio finis & mediorum formaliter: ita & brutis quodammodo & per proportionem & similitudinem ad nos, ponimus ius naturale, quemadmodum cōmuniter philosophi solent ponere quandam rationem discursus in brutis: quæ quidem non est propriè discursus, sed habet proportionẽ & similitudinem cũ discursu hominis formali. De quo vide Diuum Thomam 1. 2. quæst. 13. artic. secundo, & ibi interpretes. Sit alterum exemplum ad hoc etiam explicandum. v. g. coniunctio maris cum fœmina communis est hominibus cum brutis: sed tamen est differentia. Nam brutis ab authore naturæ tantũ indita est illa commensuratio maris cum fœmina, quibus commẽsurationis ratio est ipsa lex æterna quæ est in Deo. At vero in hominibus vltra hoc est etiam ratio formalis legis naturalis inditæ ab ipso Deo cui liberè obedit & exercet coniunctionem illā maris & fœminæ conformiter vel difformiter ad ipsam legem. Volumus ergo dicere in conclusione, ꝙ huiusmodi cōiunctio maris & fœminæ est verè & propriè ius naturale respectu hominum, quando conformiter ad legem exercetur ab hominibus. At vero in brutis dicitur ius naturale, quia eadem actio secundum materialem substantiam exercetur ab illis iuxta inclinationem naturalem. Ex dictis etiam colligo, ꝙ cum aliqua proprietate competit ius naturale etiam brutis, quatenus commensuratio maris & fœminæ habet rationem in lege æterna, & est obiectum legis æternæ & iustitiæ distributiuæ: quæ est in Deo, secundum quam ipse Deus facit æqualitatem ipsis rebus, tribuens vnicuique inclinationem & potentiam & operationem secundum ꝙ naturæ rei debitum est. Quod si quis obijciat hanc rationem iuris naturalis communem esse homini cum plantis & lapidibus: at vero à Iurisconsultis & à Diuo Thoma dicitur specialiter ꝙ ius naturale commune est hominibus cum brutis, ergo non bene explicatum est hoc ius secũdum rationem communem homini cum alijs rebus omnibus. Respondetur, ꝙ aliquid specialius est in animalibus, propter quod ius naturale potiùs dicitur commune homini cum brutis, quæ conueniunt cum homine in genere animalis immediato. Etenim non solum homo, sed etiam animalia operantur cum quadā cognitione finis, quanuis nō cognoscunt proportionem mediorum ad finem, vt à nobis explicatũ est. 1. 2. quæst. 6. de voluntate. & quæst. 1. Hinc est, quòd quando homo est animal rationale, & facit aliquid quod est contra naturale ius primo modo, quod sibi commune est cum brutis; tunc vehementiùs reprehenditur ex comparatione ad bruta quæ in illis operationibus seruant perpetuò tenorem iuris naturalis. v. g. si homo indebito modo se habeat circa vxoris vsum vel erga filios, meritò obijcitur illi, quòd sit peior brutis & feris animalibus. Iuxta illud Ieremiæ Threnorum capit. 4. "Lamiæ nudauerũt mammas lactauerunt catulos suos. Filia populi mei crudelis." Ad hoc facit quod dicit Isaiæ. cap. 1. "Cognouit bos possessorem suum & asinus præsepe Domini sui, Israel autem me non cognouit, & populus meus non intellexit." Simile est illud Ieremiæ. 8. "Miluus in cælo cognouit tempus suũ." Hinc est, quòd peccata Sodomiæ specialiter dicuntur esse contra naturam: quia sunt contra ordinem communem brutis & hominibus, quanuis alia omnia peccata sint contra naturam rationalem. Sic ergo quando Iurisconsulti dicunt, Ius naturale est quod natura omnia animalia docuit, loquuntur de illis actionibus in quibus bruta operantur cum quadam cognitione finis secundum quandam commensurationem sibi inditam in æstimatiua naturali: quæ est quasi quædam ratio iusti naturalis. Cæterùm notandum est iuris gentium æqualitatem placuisse Iurisconsultis significare per iustitiā quæ nō nisi ratione humana exercetur: hoc est colere Deum: & parentes venerari, de quo agemus dubio sequenti.