DVbitatur secundo. Vtrum ius gentiũ sit naturale. Arguitur primo pro parte affirmatiua, ex dictis à Diuo Thoma, & Arist. & Iurisconsultis. Nam D. Thom. in præsenti articulo expressè ait, Ius gentium esse ius naturale consideratum secundum aliquid quod inde sequitur: quanuis nō sit ius naturale priori illo modo qui communis erat brutis. Item Diuus Thomas in lectione. 10. libr. 5. Ethicorum capit. 7. Explicans Arist, dicit, quòd iuxta Aristot. sententiam ius gentium comprehenditur sub naturali iure. Item Iurisconsulti vbi supra, hoc ipsum videntur sentire: dum aiunt, quòd colere Deum, venerari parentes, ius gentium est. Constat autem nihil naturalius esse rationali naturæ quam colere Deum, venerari parentes.