Secundò arguitur ratione. Omne quod colligitur per bonā consequentiam ex principijs moralibus ius naturale est, sed ius gentium colligitur ex huiusmodi principijs, ergo est ius naturale. Probatur maior, ex Diuo Tho. 1. 2. quæst. 95. art. 2. & probatur etiam ratione, & à simili, quoniam cōclusio physica, quæ colligitur ex principijs physicis per bonam consequentiam pertinet ad ordinem naturalis luminis, ergo conclusio moralis quæ necessariò sequitur ex primis principijs moralibus, pertinet ad ius naturale morale. Et confirmatur, quia omnia præcepta decalogi vel ferè omnia sunt conclusiones primorum principiorum moralium, videlicet, bonum secũdum rationem est prosequendum, & malum fugiendum. Item quod tibi non vis alteri ne feceris. Ex istis colligitur, non esse furandum, non occidendum, &c. quæ sunt præcepta naturalia. Confirmatur secundo vehementius. Nam simplicem fornicationem esse illicitam de iure naturæ est, & tamen nō est primum principium: sed conclusio deducta ex primo principio. v. g. coniunctio maris & fœminæ inter hominem naturaliter ordinatur, non solum ad generationem animalis, sed etiam ad debitam educationem hominis qui est animal rationale. Sed quia hoc sine perpetua coniunctione maris & fœminæ commodè fieri non potest, quantum est ex natura rei: idcirco simplex fornicatio & varius concubitus dicitur esse contra ius naturale. Similiter & proportionabiliter cùm in hoc principio morali & naturali, quod homines tenentur se ipsos sustentare inferatur necessariò, ꝙ agri sunt colendi. Et rursus ex alia propositione certa moraliter, videlicet, non possunt agri conuenienter coli nisi rerum diuisio fiat & earum appropriatio, eo quòd homines negligentes sunt in cultu communium bonorum. Cùm ergo ex dictis inferatur, quòd fiat rerum diuisio, & fiant propria rerum dominia, consequens est, vt hæc pertineāt ad ius naturale. Constat autem, ꝙ rerum diuisio dicitur esse de iure gentium, ergo ius gentium ius naturale est.