¶ 2 Præterea, Ratio iusti est lex: vt †{ Arti. 1. ad primum. } dictum est. Sed lex respicit commune bonum ciuitatis & regni: vt suprà †{ 1. 2. q. 90. artic. 2. } habitum est. Non autem respicit bonum priuatum vnius personæ, aut etiam vnius familiæ. Non ergo debet esse aliquod speciale ius vel iustum dominatiuum vel paternum, cum dominus & pater pertineant ad domum, vt dicitur in. 1. †{ Cap. 3. tomo. 5. } Politic.