AD secundum dicendum, quod filius inquantum filius, est aliquid patris: & similiter seruus inquantum seruus, est aliquid domini. Vterque tamen prout consideratur, vt quidam homo, est aliquid secundum se subsistens ab alijs distinctum. Et ideo inquantum vterq́ue est homo, aliquo modo ad eos est iustitia. Et propter hoc etiam aliquæ leges dantur de his quæ sunt patris ad filium, vel domini ad seruum. Sed inquantum vterq́ue est aliquid alterius, secundum hoc deficit ibi perfecta ratio iusti vel iuris.