Caietanus in hoc articulo non solum dicit, quòd inter patrem & filium formaliter non est iustum simpliciter: verum etiam quod inter eosdem secundùm quod homines, non est tale ius: & probat ex D. Tho. hic ad secundum. vbi distinguens patrem à filio, qua ratione sunt diuersi ordinis, dicit quòd quodammodo est inter illos iustum, ergo non simpliciter. Et eiusdem sententiæ videtur esse Soto de iustitia & iure lib. 3. q. 1. art. 4. & multi ex magistris. Pro huius explicatione supponendum est primò, quod ad iustum simpliciter requiruntur tres conditiones. Prima, quod sit ordo ad alterum. Secunda, quòd sit debitum simpliciter. Et tertia, quod sit æqualitas. Secundo est supponendum, quod simpliciter, dupliciter dicitur. Primò prout distinguitur contra secundum quid aut metaphoricum, qualiter homo viuus dicitur simpliciter homo ad differentiam hominis picti. Alio modo simpliciter dicitur aliquid quod omnibus modis est tale. Distinctio ista est Arist. 2. Topic. in fin. lib. Et ea vtitur D. Tho. 3. p. q. 50. art. 5. & possumus addere tertium modum quo aliquid dicitur simpliciter. Videlicet, quando dicitur tale absque aliqua dependentia: quomodo Deus solus dicitur ens & bonus simpliciter. Et proportionabiliter possumus distinguere triplicem modum quo aliquid dicitur secundum quid. Primò, quia per metaphoram & non verè dicitur, Verbi gratia, pictura dicitur homo. Secundò, quia licèt verè & propriè dicatur tale, non sufficit tamen denominare totum. Sicut album quod dicitur de AEthiope secundum dentes. Et tertio per hoc quod aliquid dicitur dependenter, qualiter accidens secundum quid est ens.