Caietanus in hoc articulo non solum dicit, quòd inter patrem & filium formaliter non est iustum simpliciter: verum etiam ꝙ inter eosdem secundùm ꝙ homines, nō est tale ius: & probat ex D. Tho. hic ad secundum. vbi distinguens patrem à filio, qua ratione sunt diuersi ordinis, dicit quòd quodammodo est inter illos iustum, ergo non simpliciter. Et eiusdem sententiæ videtur esse Soto de iustitia & iure lib. 3. q. 1. art. 4. & multi ex magistris. Pro huius explicatione supponendũ est primò, ꝙ ad iustũ simpliciter requiruntur tres cōditiones. Prima, ꝙ sit ordo ad alterũ. Secunda, quòd sit debitũ simpliciter. Et tertia, ꝙ sit æqualitas. Secũdo est supponendũ, ꝙ simpliciter, dupliciter dicitur. Primò prout distinguitur contra secundũ quid aut metaphoricum, qualiter homo viuus dicitur simpliciter homo ad differentiā hominis picti. Alio modo simpliciter dicitur aliquid quod omnibus modis est tale. Distinctio ista est Arist. 2. Topic. in fin. lib. Et ea vtitur D. Tho. 3. p. q. 50. art. 5. & possumus addere tertiũ modum quo aliquid dicitur simpliciter. Videlicet, quando dicitur tale absq; aliqua depẽdentia: quomodo Deus solus dicitur ens & bonus simpliciter. Et proportionabiliter possumus distinguere triplicem modum quo aliquid dicitur secũdùm quid. Primò, quia per metaphoram & nō verè dicitur. v. g. pictura dicitur homo. Secundò, quia licèt verè & propriè dicatur tale, nō sufficit tamen denominare totũ. Sicut albũ quod dicitur de AEthiope secũdũ dẽtes. Et tertio per hoc ꝙ aliquid dicit̃ depẽdenter, qualiter accidẽs secũdũ quid est ens.