Prima conclusio. Non est iustum simpliciter inter patrem & filium: si simpliciter dicatur illud quod omnimodo est tale. Hoc patet ex Arist. 5. Ethic. ca. 6. Et ex D. Tho. in præsenti. Et probatur ratione illius. Nam filius non est simpliciter alter à patre, idest, non omnimodo diuersus, ergo ius inter illos non est simpliciter omnibus modis. Antecedens patet ex Arist. vbi supra. & 8. Ethic. c. 11. Et 1. Polit. c. 3. &. 1. œconomic. c. 5. Præterea, quia inter patrem & filium non est æqualitas simpliciter. Haec autem requiritur ad ius simpliciter. Antecedens est Arist. 8. Ethic. cap. 14. Et consequentia est manifesta, quia si deficit aliqua conditio iusti simpliciter: iustum quod ibi reperitur, non erit omnimodo tale. Tandem probatur, quoniam ad virtutem pietatis pertinet reddere parentibus debita, vt Theologi conueniunt. Pietas verò non est iustitia simpliciter sed pars potentialis iustitiæ, ergo inter patrem & filium non est iustum omnimodo. Etenim si iustum simpliciter esset: esset subinde simpliciter iustitia seruans tale ius: ac proinde non ad pietatem pertineret talis actus.