ARTICVLVS IIII. ¶ Vtrùm debeat specialiter distingui ius paternum & dominatiuum. AD Quartum sic procedi{ Infra. quaestio. 58. art. 7. ad 3. & 2. dist. 44. q. 2. ar. 1. co. & 5. Ethico. lec. 11. }tur. Videtur quod non debeat specialiter distingui ius paternum & dominatiuum. Ad iustitiam enim pertinet reddere vnicuique quod suum est, vt dicit †{ Libr. 1. de officijs. ca. 24. circa finem to. 1. Art. 1. huius quæst. } Ambros. in. 1. de Officijs. Sed ius est obiectum iustitiæ: sicut † dictum est. Ergo ius ad vnumquenque æqualiter pertinet: & sic non debet distingui specialiter ius patris & domini. ¶ 2 Præterea, Ratio iusti est lex: vt †{ Arti. 1. ad primum. } dictum est. Sed lex respicit commune bonum ciuitatis & regni: vt suprà †{ 1. 2. q. 90. artic. 2. } habitum est. Non autem respicit bonum priuatum vnius personæ, aut etiam vnius familiæ. Non ergo debet esse aliquod speciale ius vel iustum dominatiuum vel paternum, cum dominus & pater pertineant ad domum, vt dicitur in. 1. †{ Cap. 3. tomo. 5. } Politic. ¶ 3 Præterea, Multæ aliæ sunt differentiæ graduum in hominibus, vt puta quod quidam sunt milites, quidam sacerdotes, quidam principes. Ergo ad eos debet aliquod speciale ius vel iustum determinari. SED contra est, quod †{ Lib. 5. ca. 6. circa finem to. 5. } Philosophus in. 5. Ethic. specialiter à iusto politico distinguit dominatiuum & paternum, & alia huiusmodi. RESPONDEO dicendum, quòd ius, siue iustum dicitur per commensurationem ad alterum. Alterum autem potest dici dupliciter. Vno modo quòd simpliciter est alterum sicut quod est omnino distinctum: sicut apparet in duobus hominibus, quorum vnus non est sub altero, sed ambo sunt sub vno principe ciuitatis. Et inter tales secundum †{ Lib. 5. ca. 6. circa finem to. 5, } Philosophum in. 5. Ethic. est simpliciter iustum. Alio modo dicitur aliquid alterum non simpliciter, sed quasi aliquid eius existens. Et hoc modo in rebus humanis filius est aliquid patris: quia quodammodo est pars eius, vt dicitur in. 8. †{ Lib. 8. ca. 12. to. 5. } Ethic. & seruus est aliquid domini: quia est instrumentum eius, vt dicitur in. 1. †{ Lib. 1. Politic. ca. 3. & 4. to. 5 } Polit. Et ideo patris ad filium non est comparatio, sicut ad simpliciter alterum. Et propter hoc non est ibi simpliciter iustum, sed quoddam iustum, scilicet paternum: & eadem ratione, nec inter dominum & seruum, sed est inter eos dominatiuum iustum. Vxor autem, quanuis sit aliquid viri, quia comparatur ad eum sicut ad proprium corpus, vt patet per Apostolum ad Ephes. 5. tamen magis distinguitur à viro quàm filius à patre, vel seruus à domino. Assumitur enim in quamdam socialem vitam matrimonij. Et ideo: vt †{ Lib. 5. Ethic. ca. 6. in fine, tomo. 5. } Philosophus dicit inter virum & vxorem plus est de ratione iusti, quam inter patrem & filium, vel dominum & seruum: quia cùm vir & vxor habeant immediatam relationem ad domesticam communitatem, vt patet in. 1. †{ Libr. 1. ex ca. 3. elicitur, & ex vlti. to. 5. } Politic. ideo inter eos non est etiam simpliciter politicum iustum, sed magis iustum œconomicum. AD Primum ergo dicendum, quòd ad iustitiam pertinet reddere ius suum vnicuique: supposita tamen diuersitate vnius ad alterum. Si quis enim sibi det quod sibi debetur, non propriè vocatur hoc iustum: & quia quod est filij, est patris, & quod est serui, est domini: ideo non est propriè iustitia patris ad filium, vel domini ad seruum. AD secundum dicendum, quod filius inquantum filius, est aliquid patris: & similiter seruus inquantum seruus, est aliquid domini. Vterque tamen prout consideratur, vt quidam homo, est aliquid secundum se subsistens ab alijs distinctum. Et ideo inquantum vterq́ue est homo, aliquo modo ad eos est iustitia. Et propter hoc etiam aliquæ leges dantur de his quæ sunt patris ad filium, vel domini ad seruum. Sed inquantum vterq́ue est aliquid alterius, secundum hoc deficit ibi perfecta ratio iusti vel iuris. AD tertium dicendum, quòd omnes aliæ diuersitates personarum, quæ sunt in ciuitate, habent immediatam relationem ad communitatem ciuitatis & ad principem ipsius: & ideo ad eos est iustum secundum perfectam rationem iustitiæ. Distinguitur tamen istud iustum secundum diuersa officia. Vnde dicitur ius militare, vel ius magistratuum, aut sacerdotum: non propter defectum à simpliciter iusto, sicut dicitur ius paternum & dominatiuum, sed propter hoc quòd vnicuique conditioni personæ, secundum proprium officium aliquid proprium debetur. SVMMA ARTICVLI. PRima conclusio. Inter ciues, quorum neuter est sub potestate alterius vterque tamen sub vnius Principis, est iustum simpliciter. Ratio huius est, quia simpliciter est iustum ad alterum. Secunda conclusio. Inter patrem & filium non est iustum simpliciter, sed iustum quod dicitur paternum: & inter dominum & seruum non est etiam iustum simpliciter, sed iustum dominatiuum. Tertia conclusio. Neque inter virum & vxorem est simpliciter iustum politicum: est tamen potior ratio iuris quàm inter patrem & filium: quæ dicitur œconomica. Ratio primæ partis est, quia vir & vxor non ordinantur immediatè in bonum commune Reipublicæ. Ratio secundæ partis, quia potissimum coniunguntur, vt socij ad exercendum maritale consortium. COMMENTARIVS. DVbitare possemus qualiter Aristo. & Diuus Thom. loquentes de iusto simpliciter, ponunt illud solum in conciuibus sub eodem principe. Nam profecto inter homines diuersorum regnorum est iustitia simpliciter, vt inter Gallos & Hispanos, inter quos & exercentur contractus iusti. Respondetur breuiter, quòd Diuus Thom. & Aristot. loquuntur de iusto legali, non per hoc volentes excludere iustum naturale, quod est inter homines diuersorum regnorum, quod est iustum simpliciter. DVbitatur circa secundam conclusionem, de veritate illius & arguitur pro parte negatiua. Primo, inter patrem & filium est vera amicitia, ergo est propriè iustum. Antecedens est D. Tho. 2. 2. quæst. 24. arti. 8. & infra. Consequentia vero probatur, quia sicut iustitia & iustum est ad alterum, ita amicitia. Secundo, inter patrem & filium in diuinis est iustitia propriè, ergo & in humanis. Antecedens patet ex D. Tho. 3. par. q. 1. artic. 3. Vbi dicit, quod filius satisfecit patri de rigore iustitiæ. Consequentia vero probatur. Nam filius in diuinis magis vnum est cum patre & magis de substantia patris quam filius in humanis. Tertiò arguitur. Inter hominem gratum & Deum est simpliciter iustum, licet homo gratus sit filius adoptiuus & seruus Dei, ergo. Antecedens patet ex D. Tho. 1. 2. q. 114. Vbi ponit meritum simpliciter inter hominem & Deum. Et confirmatur. Nam inter hominem conditum in puris naturalibus & Deum authorem naturæ est meritum: vt docet D. Thom. 1. 2. quæst. 114. Ergo multo magis reperietur iustum inter filium naturalem genitum à patre. Quartò. Inter filium emancipatum & patrem est iustum simpliciter, ergo inter filium dum est sub tutela parentum. Antecedens patet. Nam inter illos sunt contractus ciuiles emptionis & venditionis, in quibus simpliciter est iustum. Consequentia vero probatur. Quia quando filius emancipatur, non desinit esse aliquid patris per naturam aut ex substantia illius genitus, sicut antea, ergo, &c. Et confirmatur. Nam quanuis filius sit genitus à patre, & dependeat in fieri: tamen non dependet in conseruari: sed per ipsum conseruatur suppositum distinctum existens: eo vel maxime quòd semen non est aliquid de substantia patris sed superfluum quoddam. Quinto sequeretur, quod eadem ratione inter duos fratres non esset propriè iustum. Consequens est falsum, ergo &c. Sequela patet, quia etiam vterque est aliquid patris, sicut dextera & sinistra est aliquid hominis, ergo &c. Sextò. Inter patrem & filium est ius naturale, ergo est simpliciter ius. Consequentia patet, quia ius naturale est membrum simpliciter iuris, ergo vbi illud reperitur, reperietur iustum simpliciter. Antecedens vero patet, quia inter se commensurantur secundùm absolutam rationem: & etiam quia si filius occidat patrem, maximè læditur ius naturæ. Caietanus in hoc articulo non solum dicit, quòd inter patrem & filium formaliter non est iustum simpliciter: verum etiam quod inter eosdem secundùm quod homines, non est tale ius: & probat ex D. Tho. hic ad secundum. vbi distinguens patrem à filio, qua ratione sunt diuersi ordinis, dicit quòd quodammodo est inter illos iustum, ergo non simpliciter. Et eiusdem sententiæ videtur esse Soto de iustitia & iure lib. 3. q. 1. art. 4. & multi ex magistris. Pro huius explicatione supponendum est primò, quod ad iustum simpliciter requiruntur tres conditiones. Prima, quod sit ordo ad alterum. Secunda, quòd sit debitum simpliciter. Et tertia, quod sit æqualitas. Secundo est supponendum, quod simpliciter, dupliciter dicitur. Primò prout distinguitur contra secundum quid aut metaphoricum, qualiter homo viuus dicitur simpliciter homo ad differentiam hominis picti. Alio modo simpliciter dicitur aliquid quod omnibus modis est tale. Distinctio ista est Arist. 2. Topic. in fin. lib. Et ea vtitur D. Tho. 3. p. q. 50. art. 5. & possumus addere tertium modum quo aliquid dicitur simpliciter. Videlicet, quando dicitur tale absque aliqua dependentia: quomodo Deus solus dicitur ens & bonus simpliciter. Et proportionabiliter possumus distinguere triplicem modum quo aliquid dicitur secundum quid. Primò, quia per metaphoram & non verè dicitur, Verbi gratia, pictura dicitur homo. Secundò, quia licèt verè & propriè dicatur tale, non sufficit tamen denominare totum. Sicut album quod dicitur de AEthiope secundum dentes. Et tertio per hoc quod aliquid dicitur dependenter, qualiter accidens secundum quid est ens. Prima conclusio. Non est iustum simpliciter inter patrem & filium: si simpliciter dicatur illud quod omnimodo est tale. Hoc patet ex Arist. 5. Ethic. ca. 6. Et ex D. Tho. in præsenti. Et probatur ratione illius. Nam filius non est simpliciter alter à patre, idest, non omnimodo diuersus, ergo ius inter illos non est simpliciter omnibus modis. Antecedens patet ex Arist. vbi supra. & 8. Ethic. c. 11. Et 1. Polit. c. 3. &. 1. œconomic. c. 5. Præterea, quia inter patrem & filium non est æqualitas simpliciter. Haec autem requiritur ad ius simpliciter. Antecedens est Arist. 8. Ethic. cap. 14. Et consequentia est manifesta, quia si deficit aliqua conditio iusti simpliciter: iustum quod ibi reperitur, non erit omnimodo tale. Tandem probatur, quoniam ad virtutem pietatis pertinet reddere parentibus debita, vt Theologi conueniunt. Pietas verò non est iustitia simpliciter sed pars potentialis iustitiæ, ergo inter patrem & filium non est iustum omnimodo. Etenim si iustum simpliciter esset: esset subinde simpliciter iustitia seruans tale ius: ac proinde non ad pietatem pertineret talis actus. Secunda conclusio. Nihilominus simpliciter est iustum inter illos, idest, verè & propriè & non metaphoricè. Conclusio ista colligitur ex D. Tho. quæst. seq. art. 2. quem locu interpretans Magist. Soto lib. 3. de iustit. q. 2. art. 2. expressè tenet nostram sententiam. Probatur primo ratione. Nam inter illos propriè & verè est debitum & æqualitas & habitudo ad alterum prout sufficit ad verum ius, ergo propriè & verè est ius. Consequentia patet, quia solum illa tria sunt de essentia iuris proprij. Antecedens verò per singula probatur primò, omnium sententia est debitum maxime filij ad patrem: patris autem ad filium vel est debitum vel aliquid altius. Quòd vero sit æqualitas saltim moralis. Probatur. Quia ad æqualitatem moralem sufficit commensuratio proportionalis. Hæc verò est filij ad patrem, ergo &c. Maior patebit quæstione sequenti. Minor probatur. Nam filius verè & propriè reddit patri debitum proportionale, quod ex præcepto iuris paterni debet. Etenim certum est filium probum implere omnia præcepta ad quæ tenetur ex vi iuris paterni, eo modo quo potest, ergo inter illos est æqualitas proportionalis. Quàm vt commodiùs intelligamus supponendum est, quòd æquale dicitur dupliciter. Vno modo absolutè: quod contingit in commutationibus emptionis & venditionis. Alio modo secundùm proportionem, vt cum quis non reddit quod absolutè debet, reddit autem quod potest & ad quod tenetur hic & nunc, Verbi gratia, debens mille & reddens centum quia non plus habet. Et quanuis vtraque æqualitas conueniat in hoc quòd exercens illam impleat præceptum: est tamen discrimen, quòd qui æqualitate absoluta adimplet præceptum, manet omnino liber. AEqualitate vero proportionali adimplens præceptum, manet liber hic & nunc: non tamen absolute. Vnde si venerit ad meliorem fortunam, & diues factus fuerit, tenebitur plenum debitum soluere. Et hoc modo est æqualitas inter patrem & filium, & redditio æquiualentis proportionalis. Quod vero hæc æqualitas sit ad alterum prout sufficit ad iustitiam; Probatur. Quia taliter pater & filius sunt diuersi etiam formaliter, quòd inter illos potest esse actio & passio etiam moralis, ergo sufficienter filius est alter à patre. Antecedens patet ex argumentis in principio positis. Consequentia vero probatur ex Diuo Thoma quæstione sequenti, artic. 2. Vbi explicans quid requiratur ad iustum verum & proprium, solùm dicit requiri illam diuersitatem quæ sufficit ad actionem & passionem. Et confirmatur. Nam hac ratione dicit D. Thom. quod inter partes eiusdem hominis est solum iustitia metaphoricè, quia non est actio & passio inter illas quasi inter diuersa supposita: sed quasi inter instrumenta eiusdem operantis. Cum ergo filius & pater qualitercunque considerentur sunt supposita & personæ inter quas est passio & actio, verè & propriè erit habitudo & commensuratio ad alterum. Et denique conclusio probatur. Quia D. Thomas & Aristot. ideo non ponunt ius simpliciter inter patrem & filium, quia non immediatè respiciunt bonum commune: bene tamen mediate. Quod vero mediatè respicit aliquam rationem communem verè & propriè est tale. Tertia conclusio. Iustum inter patrem & filium non reperitur perfectum. Probatur. Quia non perfecte reperiuntur omnes conditiones iusti. Non enim perfectè & omnino filius est alter neque perfecte reddit æquiualens, ergo, &c. Ex quo sequitur quòd non dicitur iustum istud sine dependentia & habitudine. Imo vero dependet & respicit per se iustum ciuile: non tamen ita quòd ratio iuris analoga sit. Secundò sequitur, quòd diuiditur optimè ius in ciuile, paternum, & dominatiuum, tanquam in membra formaliter diuersa. Tertiò sequitur, quòd proportionabiliter sentiendum est de iure inter seruum & dominum, inter virum & vxorem: atque inter patrem & filium loquuti sumus, supposita differentia quam ponit D. Tho. in articulo, quæ amplius patebit solutionibus argumentorum. AD primum argumentum respondetur, quòd amicitia quæ est charitas, proprie est inter patrem & filium: quia illa immediate & per se respicit Deum, ac subinde coniungit omnes homines qui ordinantur ad Deum. Verumtamen loquendo de amicitia naturali, illa non proprie reperitur inter patrem & filium. Quia pater quando diligit filium amat illum quasi seipsum & non distinctum à se. Inter verò seruum & dominum multò minus est amicitia ista: quia dominus diligit seruum propter commodum proprium, quod est contra rationem amicitiæ. Seruus vero diligit dominum amore quodam seruili & multum inæquali. Similiter inter virum & vxorem licet maior ratio amicitiæ reperiatur: quàm inter prædictos, tamen adhuc non est propriè amicitia, quia semper vir diligit tanquam caput, vxor vero diligit tanquam subiecta. Quocirca non est inter illos æqualitas amicitiæ. Ad secundum respondetur, quòd inter patrem & filium in diuinis non est iustum: quia non est debitum propriè. Nihilominus difficultas est de filio secundùm quod satisfacit in natura assumpta, qualiter videlicet sit satisfactio ad alterum. Quidam enim explicant per hoc quòd satisfacit patri, qui alius est. Alij verò per hoc quòd satisfacit Deo qui in alijs personis à filio reperitur. Nihilominus istæ solutiones non explicant qualiter filius satisfaciat de iustitia sibi ipsi. Vnde alij dicunt quòd verbum vt sustentans naturam humanam, habet rationem formalem alterius suppositi, saltim formaliter. Neque ista solutio mihi placet, quia constituit diuersitatem ex natura rei in Christo Domino inter suppositum diuinum & humanum. Igitur respondeo dupliciter ad argumentum quod procedit etiam de filio sibi ipsi satisfacienti. Primò, quòd licet non sit alter omnino, nihilominus tamen in rigore satisfacit: quia rigor iustitiæ non attenditur ex omnimoda & rigurosa diuersitate suppositorum: sed ex solutione debiti æqualis omninò, & ex proprijs, sicut filius exoluens patri centum quæ debet, de rigore satisfacit, licet non sit omnimoda diuersitas inter illos. Secundò respondetur, quòd in iustitia requiritur diuersitas satisfacientis, ea solum quæ sufficit, vt inter satisfacientem & cui fit satisfactio sit actio aut passio moralis. Et quia in Christo Domino taliter facta est coniunctio naturarum quòd ratione vnius potest habere actionem ad seipsum in alia natura, perinde ac si essent in diuersis suppositis; Consequenter est diuersitas quæ sufficit ad actiones morales, cuiusmodi est satisfactio rigurosa. Exemplum horum omnium est in obedientia quam Christus in humana natura exercet in ordine ad suppositum diuinum. Verè enim & propriè obedit Deo licèt à Deo non distinguatur. Ad secundum de merito respondetur, quòd nullo modo Deus dicitur obligari ex iustitia commutatiua respectu creaturarum: quia nullo modo est debitor. De quo. 1. parte, quæstio. 21. diximus. Nihilominus tamen opus meritorium dicitur de iustitia commutatiua exigere præmium quia inter se proportionantur, quia tamen istud meritum est à Deo liberè donante gratiam, consequenter non facit Deum debitorem respectu nostri. Vnde August. ait; "Factus est omnium redditor nulli debens". Ad quartum respondetur, quòd inter filium emancipatum & patrem, ita reperitur iustitia sicut inter alios ciues. Nihilominus tamen debitum naturale ad quod tenetur filius etiam emancipatus, quia contrahit naturam ex patre non potest satisfacere ad æqualitatem. Vnde semper manet cum obligatione honorandi parentes & illos alendi si graui laborent necessitate. Ad confirmationem respondetur, quòd filius habet duo. Primum quòd sit ex patre. Secundum quòd fiat & conseruetur suppositum diuersum ab illo. Ex prima consideratione filius habet quandam vnitatem cum Patre non solum physicam sed moralem. Quare ab Aristot. dicitur aliquid patris. Et in Scriptura filius appellatur fructus parentum, quia est quasi fructus arboris non omnino diuersus ab illo, & licet ex hac parte deficiat à ratione iustitiæ rigurosa: fundat tamen illam in secunda consideratione, qua videlicet consideratur vt diuersum suppositum. Ad quintum respondetur quòd in opinione Iurisconsultorum inter fratres qui viuunt sub tutela parentum non est proprie ius. patet in. l. frater à fratre. ff. de condictione indebiti. Nihilominus tamen nos intimius considerantes hanc rem, propriè & verè ponimus ius licet imperfectè. Ad sextum respondetur, quòd variatur appellatio in prima consequentia, quando enim dicitur est iustum naturale simpliciter. Simpliciter, applicat suum significatum ad naturale. Et sensus est, ius quod reperitur inter patrem & filium est naturale simpliciter. In consequenti vero applicat ad iustum. Et sensus est inter patrem & filium est ius perfectum. Ex his facile intelligitur modus loquendi D. Thom. in articulo, quando videlicet loquens de iure paterno, dicit non esse simpliciter, sed quodammodo. Illud quodammodo, non est dictio diminuens veritatem & proprietatem iuris: sed explicans deficientiam cuiusdam perfectionis: vt explicatum est. Et hoc colligo ex solutione ad secundum, quem locum Caiet. adducit contra nostram sententiam. Nam dicit, quòd inter patrem & filium vt homines sunt, est iustum quodammodo. Et quidem certum est in opinione omnium quòd inter illos secundùm quòd homines vere est iustum, ergo illud, quodammodo, non dicit deficientiam proprietatis. DVbitatur circa tertiam conclusionem; Vtrùm ius quod reperitur inter virum & vxorem sit perfectiori modo ius, quam quod est inter patrem & filium. Pro parte negatiua arguitur primo. Iustum istud est œconomicum, ergo non ita est perfectè iustum sicut ius paternum. Oeconomicum enim solùm respicit iustum vnius domus. Secundò. Maior vnitas est vxoris & viri quam filij & patris, ergo minus est de rigore iusti. Consequentia patet ex D. Thom. in artic. Et antecedens probatur Genes. 2. "Propter hanc relinquet homo patrem & matrem, & adhærebit vxori suæ." Pro explicatione sciendum est, quòd vir & vxor considerantur dupliciter. Primò in ordine ad vsum matrimonij. Secundò in ordine ad regimen domus. Dico ergo quòd si considerentur primo modo: magis iustum est & reperitur inter vxorem & virum quam inter filium & patrem. Probatur. Quia est æquiualens traditio corporum, vt patet. 1. Corinth. 7. Vir potestatem non habet sui corporis sed vxor: vxor non habet potestatem sui corporis sed vir: Nolite fraudari inuicem. Secundò dico. Ad regimen si attendamus: minus est iusti inter illos, quam inter Patrem & filium. Patet 1. Corinth. 11. vbi vir appellatur caput vxoris. Quocirca maximam inæqualitatem inter se habent: eo vel maxime quòd vxor subdita est totaliter viro. Vnde Genes. 2. dicitur; "Educta de costa viri." In quo non solum denotatur quòd homines inde procedentes mutuam deberent inter se habere dilectionem: quia ab hominis vnius principio descendunt, vt ait August. 11. de Ciuit. cap. 21. sed etiam denotatur qualiter vxor subdita debeat esse viro. Etenim non ex capite viri educta est, quia non habebat æqualitatem cum capite: neque ex pedibus, quia non seruiliter subditur viro: sed ex costa, quae media est, & circa cor. Vbi & amor & media subiectio denotatur. Ex his sequitur, quòd vir non habeat simpliciter ordinariam potestatem erga vxorem: habet tamen illam in ijs quæ pertinent ad regimen domus. Vnde aliquando poterit illam aliqualiter punire, irritare vota illius, & similiter irritare omnes contractus, quos illa fecerit, etiam circa facultates suæ dotis. Ad primum, aliqui dicunt ius œconomicum secundùm quid appellari ius. Et ita videntur sibi colligere ex Diuo Thoma in vltimis verbis articuli. Mihi tamen videtur quòd licet secundùm præcisam rationem qua œconomicum est, sit multum deficiens à iure: tamen ex ea parte qua respicit bonum commune, & ordinatur non solum in bonum reipublicae, sed in bonum speciei humanæ, appellabitur verè & propriè ius. Ad secundum respondetur, quòd nunquam vxor fit vnum realiter cum viro, aut efficitur pars illius. Sed solum metaphoricè: Qua ratione, quæ copulantur in aliquo siue corporis siue animæ vnum dicuntur. Neque valet illa consequentia: sicut non valet propter virtutem relinquet homo patrem & matrem, ergo magis vnum est cum virtute, quam cum Patre.