AD tertium dicendum, quòd membrum non est præscindendum propter corporalem salutem totius, nisi quando aliter toti subueniri non potest. Saluti autem spirituali semper potest aliter subueniri, quam per membri præcisionem: quia peccatum subiacet voluntati. Et ideo in nullo casu licet membrum præscindere, propter quodcunque peccatum vitandum. Vnde Chrysostomus †{ Homi. 63. in Matth. circa med. tom. 2. } exponens illud Matthæi. 19. Sunt eunuchi qui seipsos castrauerunt propter regnum cælorum: dicit, non per membrorum abscissionem, sed malarum cogitationum interemptionem. Maledictio ni enim est obnoxius qui membrum abscindit. Etenim qui homicidæ sunt, talia præsumunt. Et postea subdit: Neque concupiscentia mansuetior ita fit, sed molestior. Aliunde enim habet fontes sperma quod in nobis est, & præcipuè à proposito incontinenti & mente negligente. Nec ita abscissio membri comprimit tentationes, vt cogitationis frænum.