Secundò est notandum, quòd nemo potest cogi vt patiatur abscisionem membri propter vitam: nisi ab illo qui curam illius gerit, vt à republica, quando vita illius fuerit necessaria bono communi, & non aliàs. Ratio, quia homo non potest cogi à republica nisi secundùm operationes politicas necessarias reipublicæ, secundùm quas habet rationem partis: potest etiam cogi filius à patre quando est sub eius potestate: item seruus à domino, quia non est sui iuris: similiter etiam religiosus potest cogi à suo prælato, maxime si vita illius necessaria est religioni, quod debet iudicare prælatus. Sed quæret aliquis, An ipsemet homo teneatur pati abscisionem membri propter seruandā vitam? Et videtur quòd sic: quia tenetur seruare vitā per media ordinata & proportionata: sed abscisio membri est mediũ proportionatum ad seruandam vitam, ergo tenetur pati abscisionem. Respondetur & sit prima conclusio, quod non tenetur absolutè loquendo. Et ratio est. Quia quanuis homo teneatur conseruare vitam propriā, non tenetur per media extraordinaria, sed per victum & vestitum cōmune, per medicinas communes, per dolorem quendam cōmunem & ordinariũ: nō tamen per quendam dolorem extraordinarium & horribilem, neq; etiam per sumptus extraordinarios, secundùm proportionem status ipsius hominis. Vt si v. g. cōmunem ciuem salutem consequuturum esset certum, si insumeret tria millia ducatorum in quadam medicina, ille non tenetur insumere. Per hoc patet ad argumentum. Nam quanuis illud medium sit proportionatum secundùm rectā rationem, & ex consequenti licitum, est tamen extraordinarium. Circa tertiam conclusionem est dubium, An sit licitum vt quis seipsum mutilet vt euadat periculum mortis ab extrinseco imminens? Vt v. g. an sit licitum ꝙ scindat manum quā habet ligatam vt effugiat flammam, aut feram aut tyrannũ comminātem mortem: nisi ipsemet homo se mutilet? Respondetur, quòd in hoc tertio casu non est licitum, quia esset consentire cum malitia tyranni, qui intendit inferre iniuriam naturæ rationali vt ipsamet in seipsam manus inijciat. Ita tenet Soto lib. 5. de iustitia. q. 2. art. 5. Cæterum in alijs casibus licitum est: quia pars ordinatur in bonũ totius, & non est aliqua causa quæ faciat actum illicitum sicut in tertio casu.