AD primum ergo dicendum, quod cùm ira sit appetitus vindictæ, præcipuè concitatur ira, cùm aliquis se reputat læsum iniustè: vt patet per Philosophum †{ Li. 2. cap. 13. parum à prin. tomo. 6. } in 2. Rhetoricæ. Et ideo per hoc quòd patribus interdicitur, ne filios ad iracundiam prouocent, non prohibetur quin filios verberent causa disciplinæ: sed quod non immoderatè eos affligant verberibus. Quòd verò indicitur dominis, quòd remittant seruis minas, potest dupliciter intelligi. Vno modo, vt remissè minis vtantur: quod pertinet ad moderationem disciplinæ. Alio modo, vt aliquis non semper impleat quod comminatus est: quod pertinet ad hoc, quod iudicium quo quis comminatus est pœnam, quandoque per remissionis misericordiam temperetur.