AD Sextum sic proceditur.{ Locis suprà art. 5. inductis. } Videtur quòd furtum non sit peccatum mortale. Dicitur enim Prouerb. 6. "Non grandis est culpæ, cum quis furatus fuerit." Sed omne peccatum mortale est grandis culpæ. Ergo furtum non est peccatum mortale.