¶ 3 Præterea. Furtum potest committi in paruis rebus, sicut & in magnis. Sed inconueniens videtur quod pro furto alicuius paruæ rei, puta vnius acus, vel vnius pennę, aliquis puniatur morte æterna. Ergo furtum non est peccatum mortale.