DVbitatur autem de furibus, an merito interficiantur. Et arguitur primo pro parte negatiua. Nam in lege veteri quæ fuit rigida valde, non interficiebantur: vt patet Exodi 22. Vbi qui furabatur pecuniam, puniebatur pœna dupli. Qui bouem pœna quintupli: qui ouem pœna quadrupli. Postea vero tempore Salomonis, vt significatur Prouerb. 6. Puniebatur pœna septupli. Præterea etiam in. l. sed nouo iure. C. de seruis fugitiuis. & in authentico. sed nulli iudici liceat. collatione. 9. Decernitur, vt fures non interficiantur. Ergo iniquum est illos occidere. Secundo vita hominis multo pretiosior est rebus temporalibus, ergo non est æquum auferre vitam ab illo, qui tantum nocuit in rebus temporalibus. Tertio. Nam fur non perturbat pacem temporalem neque est sacrilegus furando res sacras, neque expoliat publicum ærarium. Ergo nimis durum videtur, vt occidatur. Alexand. Alensis in 3. par. quæst. 47. artic. 4. membro 4. negat esse licitum occidere fures. Scotus in. 4. dist. 15. quæst. 3. Vniuersaliter negat esse licitum occidere malefactores, nisi tantum illos quos lex Vetus declarauit esse occidendos. ¶ De hac opinione iam supra diximus in quæst. 64. quam falsa sit & omnino intolerabilis. Syluester etiam in verbo, furtum. quæstione 3. quòd attinet ad fures, tenet eandem sententiam. Soto in libr. 5. de Iustitia & iure. quæstione. 3. artic. 3. ad quartum. nimis ægrè fert, quòd fures occidantur & inuehitur in Baldum: quia eius sententia fuerit in causa, quòd ista lex sit in vsu quòd fur pro tertio furto occidatur, aut pro vno ingenti. Erasmus etiam in annotationibus ad Titum 3. inquit, Iurisperitos ob ignorantiam vocabulorum, occidunt fures: eo quòd sermone vulgari apud Hispanos & Gallos appellantur, ladrones: cum tamen fures non sint latrones.