DVbitatur circa secundam conclusionem quæ habetur in solutione ad tertium. An sit aliqua regula certa ad iudicandum, quæ nam materia sit grauis ad hoc vt furtum sit peccatum mortale? Respondetur quòd Doctores communiter distinguunt duplicem materiam grauem. Alteram absolutam sine respectu ad dominum ipsius rei. Alteram respectiuam, hoc est, quæ respicit conditionem ipsius domini, scilicet, an sit diues vel pauper. Exemplum primi. Furari duos vel tres ducatos est peccatum mortale: quia materia est grauis absolutè loquendo. Ita censet Sotus lib. 5. de Iustitia. quæst. 3. arti. 3. ad tertium. Alij vero dicunt quod materia grauis est absolutè vnus ducatus vel dimidius: materia verò grauis respectiua est. Verbi gratia. Duo argentei vel tres: quia respectu ducis erit leuis materia: respectu vero militis, erit grauis materia. Similiter etiam philosophantur de materia leui. Est enim materia leuis absolutè loquendo, quæ quantum in se est respectu cuiuslibet facit peccatum veniale. Vt v. g. furari dipondium vel trientem. Sed tamen nobis non videtur ista certa regula & absque confusione. ¶ Sit igitur nobis primum documentum. Nulla materia est grauis in furto, nisi quia graue damnum infert domino. Probatur, quia furtum ea tenus est peccatum quatenus infert nocumentum proximo in bonis temporalibus. Ergo si nocumentum in bonis temporalibus non est graue, non erit peccatum mortale. Et confirmatur. Ideo furtum est peccatum, quia est contra iustitiam, sed iniustitia leuis non est peccatum mortale: ergo neque furtum rei, quod parum nocet proximo. Patet consequentia: quia est iniustitia leuis. Ex hoc sequitur, quod nunquam potest quantitas materiæ in furto tam absolutè considerari, quin habeatur respectus ad dominium ipsius rei vel ad dominos. Probatur, quia in definitione furti includitur hoc nocumentum inuito domino. Sed nihilominus Doctores qui faciunt illam distinctionem intelligunt per materiam grauem absolutè, illam quæ consideratur sine speciali respectu ad conditionem domini: non tamen sine generali respectu ad nocumentum domini.