Arguitur tamen contra documentũ primum. Sequitur ex illo quòd si aliquis furetur à Rege centum ducatos, nō peccat mortaliter quicunque ille sit. Probatur sequela, quia minus nocet Regi qui furatur centum ducatos, quàm qui à paupere furatur trientem, sed furari à paupere trientem, non est peccatum mortale, ergo &c. Respondetur quòd grauitas nocumenti non est attendenda in furto ex eo quòd dominus patitur damnum in sua persona, scilicet, in victu aut vestitu: sed quia ipse dominus priuatur facultate quam habebat disponendi de re sua. ¶ Vnde ad argumentum respondetur negando sequelam, quia plus patitur ipse Rex in temporalibus, dum priuatur potestate disponendi de centum ducatis quam paupercula, quæ priuatur potestate disponendi de triente. ¶ Secundo arguitur. Sequitur quòd sit peccatum mortale furti, furari ab aliquo artifice instrumentum artis suæ, licet sit parui pretij. Vt verbi gratia, à sartore acum. Patet sequela, quia plus nocumenti accipit, quam si aliquis ab illo furaretur tres vel quatuor argenteos. Ad hoc argumentum & similia respondetur, quòd etiam si materia sit leuissima secundum se: furtum poterit esse peccatum mortale ex circunstantia: propterea, quòd proximus amittit lucrum occasione furti. Non autem erit peccatũ mortale intra speciem furti, quia proximus non læditur directè in temporalibus per illud furtum, nisi leuiter. Vnde neque ipse fur condemnabitur pœna furti notabilis. Tenebitur tamen ad restitutionem de damno dato & lucro cessante: quia peccauit contra iustitiam impediendo lucrum proximi. Vnde parum refert ad forum conscientiæ, quòd dicamus illud furtum esse peccatum mortale in ratione furti aut in ratione iniustitiæ. Eadem enim est grauitas peccati & eadem restitutio.