SVMMA ARTICVLI. PRima conclusio. Furtum secundũ speciem suam & obiectum est peccatum mortale. Secunda conclusio in solutione ad tertium. Si quis res minimas furtim accipiat, potest excusari à peccato mortali. ¶ Tertia ibidem. Si autem aliquis habeat animum furandi & inferendi nocumentum proximo etiam in rebus minimis, potest esse peccatũ mortale: sicut etiam in sola cogitatione. COMMENTARIVS. CIrca solutionem ad primum. Nota, ꝙ furtum est minimum peccatum inter peccata quæ committuntur contra proximum: quia fur lædit in minimis bonis. Cæterum hoc intelligitur cæteris paribus & ex natura rei. Quia tantum potest esse furtum quod superet aliquam infamiam. Circa solutionem ad secundum. Nota, ꝙ latrones & raptores & grassatores apud omnes nationes ferè plectũtur pœna mortis. Vt patet in. l. capitali. §. famosos. ff. de pœnis. DVbitatur autem de furibus, an merito interficiantur. Et arguitur primo pro parte negatiua. Nam in lege veteri quæ fuit rigida valde, non interficiebantur: vt patet Exodi 22. Vbi qui furabatur pecuniam, puniebatur pœna dupli. Qui bouem pœna quintupli: qui ouem pœna quadrupli. Postea vero tempore Salomonis, vt significatur Prouerb. 6. Puniebatur pœna septupli. Præterea etiam in. l. sed nouo iure. C. de seruis fugitiuis. & in authentico. sed nulli iudici liceat. collatione. 9. Decernitur, vt fures non interficiantur. Ergo iniquum est illos occidere. Secundo vita hominis multo pretiosior est rebus temporalibus, ergo non est æquum auferre vitam ab illo, qui tantum nocuit in rebus temporalibus. Tertio. Nam fur non perturbat pacem temporalem neque est sacrilegus furando res sacras, neque expoliat publicum ærarium. Ergo nimis durum videtur, vt occidatur. Alexand. Alensis in 3. par. quæst. 47. artic. 4. membro 4. negat esse licitum occidere fures. Scotus in. 4. dist. 15. quæst. 3. Vniuersaliter negat esse licitum occidere malefactores, nisi tantum illos quos lex Vetus declarauit esse occidendos. ¶ De hac opinione iam supra diximus in quæst. 64. quam falsa sit & omnino intolerabilis. Syluester etiam in verbo, furtum. quæstione 3. quòd attinet ad fures, tenet eandem sententiam. Soto in libr. 5. de Iustitia & iure. quæstione. 3. artic. 3. ad quartum. nimis ægrè fert, quòd fures occidantur & inuehitur in Baldum: quia eius sententia fuerit in causa, quòd ista lex sit in vsu quòd fur pro tertio furto occidatur, aut pro vno ingenti. Erasmus etiam in annotationibus ad Titum 3. inquit, Iurisperitos ob ignorantiam vocabulorum, occidunt fures: eo quòd sermone vulgari apud Hispanos & Gallos appellantur, ladrones: cum tamen fures non sint latrones. PRO decisione sit conclusio. Iustissimus est mos Hispaniæ, vt fur pro tertio furto suspendatur, aut etiam pro vno ingenti. Hanc sententiam tenent omnes Iurisperiti specialiter Ioannes de Castro in autentico citato. Inter Theologos etiam tenet hanc sententiam Driedo. in libr. de libertate ecclesiastica, pag. 115. & Ioannes de Medina in lib. de restitutione. quæstione 4. & Maioris in 4. distinctione 15. quæstione 27. art. 4. Et probatur ratione. Primò, quia vt omnes aiunt & Diuus Thom. etiam in articulo, iustissimè occidũtur qui furantur de templo vel de publico ærario, quod vitium dicitur peculatus, sed interdum maius nocumentum facit communitati, qui furatur, ergo iustè occiditur. Secundò. Nam experientia docuit in Hispania necessarium esse, vt fures occiderentur. Nam cum paucis annis mitterentur ad Triremes: tota Hispania scaturiebat furibus: donec iterum introductus est mos, vt suspenderentur. Ad primum argumentum respondetur, quòd pro varietate temporum & locorum variæ leges datæ sunt contra fures. ¶ Ad secundum argumentum respondetur, quòd tranquillitas reipublicæ præstat vitæ hominis malefactoris. ¶ Ad tertium respondetur negando antecedens. Imo frequentia furum perturbat valde rempublicam. Et notandum est, quòd quāuis ex textu expresso non habeatur, quòd furi non valeat confugium ad ecclesiam: sed tantum latroni. Tamen vsu communi seculari & ecclesiastico receptum est ꝙ furibus non valeat ecclesia. DVbitatur circa secundam conclusionem quæ habetur in solutione ad tertium. An sit aliqua regula certa ad iudicandum, quæ nam materia sit grauis ad hoc vt furtum sit peccatum mortale? Respōdetur quòd Doctores communiter distinguũt duplicem materiam grauem. Alteram absolutam sine respectu ad dominum ipsius rei. Alteram respectiuam, hoc est, quæ respicit conditionem ipsius domini, scilicet, an sit diues vel pauper. Exemplum primi. Furari duos vel tres ducatos est peccatum mortale: quia materia est grauis absolutè loquendo. Ita censet Sotus lib. 5. de Iustitia. quæst. 3. arti. 3. ad tertium. Alij vero dicunt ꝙ materia grauis est absolutè vnus ducatus vel dimidius: materia verò grauis respectiua est. Verbi gratia. Duo argentei vel tres: quia respectu ducis erit leuis materia: respectu vero militis, erit grauis materia. Similiter etiam philosophantur de materia leui. Est enim materia leuis absolutè loquendo, quæ quantum in se est respectu cuiuslibet facit peccatum veniale. Vt v. g. furari dipondium vel trientem. Sed tamen nobis non videtur ista certa regula & absque confusione. ¶ Sit igitur nobis primum documentum. Nulla materia est grauis in furto, nisi quia graue damnum infert domino. Probatur, quia furtum ea tenus est peccatum quatenus infert nocumentum proximo in bonis temporalibus. Ergo si nocumentum in bonis temporalibus non est graue, non erit peccatum mortale. Et confirmatur. Ideo furtum est peccatum, quia est contra iustitiam, sed iniustitia leuis non est peccatum mortale: ergo neq; furtum rei, quod parum nocet proximo. Patet consequentia: quia est iniustitia leuis. Ex hoc sequitur, quod nunquā potest quantitas materiæ in furto tam absolutè considerari, quin habeatur respectus ad dominium ipsius rei vel ad dominos. Probatur, quia in definitione furti includitur hoc nocumentum inuito domino. Sed nihilominus Doctores qui faciunt illam distinctionem intelligunt per materiam grauem absolutè, illam quæ consideratur sine speciali respectu ad cōditionem domini: non tamen sine generali respectu ad nocumentum domini. ¶ Secundum documentũ est. Etiam si materia videatur grauis prima facie secundum se, tamen non statim erit peccatum mortale, nisi dominus fuerit valde rationabiliter inuitus. V. g. si filius furetur à patre prædiuite quinquaginta aureos, non erit peccatum mortale: & tamen si seruus furetur ab eodẽ vnum ducatum erit peccatum mortale. Ratio huius est: quia respectu filij non est valde rationabiliter inuitus ipse pater, benè tamen respectu famuli. Similiter est aliud exemplum. Si aliquis priuatus Regis cui committitur dispensatio multorum milliarium ducatorum, accipiat sibi centum vel ducentos: non est peccatum mortale. Ratio est, quia Rex ipse non est rationabiliter inuitus in ordine ad talem ministrum. Arguitur tamen contra documentũ primum. Sequitur ex illo quòd si aliquis furetur à Rege centum ducatos, nō peccat mortaliter quicunque ille sit. Probatur sequela, quia minus nocet Regi qui furatur centum ducatos, quàm qui à paupere furatur trientem, sed furari à paupere trientem, non est peccatum mortale, ergo &c. Respondetur quòd grauitas nocumenti non est attendenda in furto ex eo quòd dominus patitur damnum in sua persona, scilicet, in victu aut vestitu: sed quia ipse dominus priuatur facultate quam habebat disponendi de re sua. ¶ Vnde ad argumentum respondetur negando sequelam, quia plus patitur ipse Rex in temporalibus, dum priuatur potestate disponendi de centum ducatis quam paupercula, quæ priuatur potestate disponendi de triente. ¶ Secundo arguitur. Sequitur quòd sit peccatum mortale furti, furari ab aliquo artifice instrumentum artis suæ, licet sit parui pretij. Vt verbi gratia, à sartore acum. Patet sequela, quia plus nocumenti accipit, quam si aliquis ab illo furaretur tres vel quatuor argenteos. Ad hoc argumentum & similia respondetur, quòd etiam si materia sit leuissima secundum se: furtum poterit esse peccatum mortale ex circunstantia: propterea, quòd proximus amittit lucrum occasione furti. Non autem erit peccatũ mortale intra speciem furti, quia proximus non læditur directè in temporalibus per illud furtum, nisi leuiter. Vnde neque ipse fur condemnabitur pœna furti notabilis. Tenebitur tamen ad restitutionem de damno dato & lucro cessante: quia peccauit contra iustitiam impediendo lucrum proximi. Vnde parum refert ad forum conscientiæ, quòd dicamus illud furtum esse peccatum mortale in ratione furti aut in ratione iniustitiæ. Eadem enim est grauitas peccati & eadem restitutio. Tertiò arguitur contra idem documentum. Sequitur ex illo, quòd non peccat mortaliter ille qui à multis accipit quinquaginta aureos, si à singulis accipiat vnum dipondium tantum: quales sunt caupones, qui per fallaciam occultam plurimos defraudant in paucis. Probatur sequela: quia isti nulli nocent notabiliter in temporalibus. Respondetur negando sequelā. Quia isti tales nocent grauiter ipsi communitati, etiam si singulis parum noceant. Cuius signum certum est, quoniā ipsa communitas ægrè ferret ꝙ Rex tale tributum imponeret etiam si singulis parum detrimenti accederet. Quartò arguitur contra secundum documentum. Pater aliquis rationabiliter est inuitus, quando filius accipit occultè quinquaginta aureos ad ludendum vel luxuriandum, ergo falsum est quod diximus, quòd filius non peccat mortaliter accipiendo illam quantitatem à patre valde diuite. Respondetur, quòd pater in illo casu valde rationabiliter est inuitus respectu ludi vel luxuriæ: sed tamen non respectu rei familiaris. Eo quod cùm filius sit aliquid patris respectu illius nō est grauis materia: quę respectu alterius esset grauissima. Et ideo pater in ordine ad filium non est rationabiliter inuitus valde: neque filius tenebitur ad aliquā restitutionem sub peccato mortali, nisi forte fratribus suis cohæredibus notabiliter noceat. Sequitur ex dictis, quòd si scio proximum valde contristandum, ex eo quòd accipio ab illo rem leuem, erit peccatum mortale: sed non erit mortale furti: quia non noceo notabiliter in temporalibus. Sed erit cōtra charitatem & beneficentiam. Ex eisdem documentis sequitur, quòd accipere res alienas quæ magno periculo sunt expositæ, vel quæ paruo labore & industria nascuntur, non erit peccatum mortale accipere in tanta quantitate quanta erat suffictens constituere peccatum mortale in alia materia, vel in rebus, quæ non essent tanto periculo expositæ. Vt verbi gratia, non erit peccatum mortale, accipere castaneas & nuces Syluestres in tanta quantitate quæ æstimaretur vno ducato in foro. At vero etiam si res sit exposita periculo, sed tamen magno labore & industria nascitur: vt sunt vuæ & fruges: non erit absque peccato mortali in tanta quantitate accipere. Sed non erit mortale accipere in maiori quantitate, dum sunt in campo, quam si res illæ iam essent domi collocatæ. Ex dictis sequitur etiam quòd pueri aulici qui deseruiunt mensis diuitum, non peccant mortaliter, si deuorent quæ de mensa tollunt aut fortè non peccant nisi peccatum gulæ. Et ratio est, quoniam domini, aut non sunt valde rationabiliter inuoluntarij, aut nullo modo. Et etiam quia tales res sunt valde expositæ periculo. Hoc tamen intelligendum est, nisi fortè cibi integri qui de mensa tolluntur, sint decreti pro stipendio Architriclini vel alterius officialis. Tunc enim est furtum huiusmodi acceptio, quia fit inuito officiali. DVbium est circa eadem documenta. An materia furti quæ sufficit ad peccatum mortale, sufficiat vt iudex ecclesiasticus possit ferre sententiam excommunicationis, vt restituatur huiusmodi ablatum. De hoc dubio habemus determinationem Concilij Tridentini, Sessione 25. capit. 3. de reformatione. Vbi dicitur quod excommunicationes pro rebus deperditis aut sublatis non dentur, nisi pro re nō vulgari, & quòd non ab alio dentur nisi à solo Episcopo. Vbi aduertendum est, quòd si ex commissione Episcopi dentur tales excommunicationes à suo vicario, factum tenet: quia consilium non dixit quòd si secus factum fuerit, totum sit irritum & inane: peccabit tamen Episcopus contra mandatum Concilij, si sine causa vrgenti committat huiusmodi excommunicationes suo vicario. Est autem dubiũ, an episcopus peccet mortaliter dando tales excommunicationes pro rebus nō magni momenti, & an factum teneat si illas dederit. Respondetur quòd episcopus mortaliter peccat concedendo tales excommunicationes. Probatur, quoniam pro furto vnius ducati, quod est peccatum mortale, in foro seculari vix flagellaretur fur, ergo peccatum est vt in foro ecclesiastico excōmunicetur. Probatur consequentia, quoniam excommunicatio est gladius spiritualis ad puniendum rebelles in re grauissima. Item etiam, quia facit contra mandatũ Concilij in re graui. Secundo dico, quod si ferat excommunicationem in tali casu, valida est: tum quia in Concilio dicitur, quod totum negotium & examinatio causæ pro loco & tempore & persona committitur arbitrio episcopus: & ponitur in eius conscientia: & etiam quia sententia pastoris licet iniusta timenda est, vt habet commune proloquium. Tum denique, quia excommunicatio fertur contra inobedientem & rebelles, quod est grauissimum peccatum, & non contra furtum quodlibet: etiam si sit peccatum mortale. Nam quanuis episcopus debeat examinare & iudicare causam grauissimam, vt non de facili inijciat laqueum animabus: tamen postquam iam iudicauit, efficitur causa grauissima ratione inobedientiæ & rebellionis. Circa solutionem ad tertium notandum est, quòd cum D. Tho. ait quòd furādo res minimas potest quis peccare mortaliter: quia habet animum furandi & nocendi, nō intelligatur quia habet animum furandi res minimas vel nocẽdi in rebus minimis. Sed absolutè habet animum furandi, aut nocendi absolutè. Furari autem res minimas non est furtum simpliciter & absolutè, neq; nocere in rebus minimis est nocumẽtum simpliciter: quòd autem hæc sit mens D. Tho. patet, ex eo quòd solo cogitatu poterat peccare mortaliter non inferendo aliquod nocumentum.