SVMMA ARTICVLI. PRima conclusio. Bona quæ superfluunt diuitibus, naturali iure debentur pauperum sustentationi. ¶ Secunda conclusio. Nemo citra extremam necessitatem potest huiusmodi bona sibi accipere palàm vel occultè. ¶ Tertia conclusio. In extrema necessitate licitum est cuilibet occultè vel palàm huiusmodi bona accipere ad vsum sibi necessarium. COMMENTARIVS. CIrca primam conclusionem. Nota quod non est debitum iustitiæ sed misericordiæ, vt ea quæ superfluunt diuitibus, dentur pauperibus: vt definitur supra. 22. quæstione 32. alioquin citra extremam necessitatem licitum esset pauperibus occultè accipere à diuitibus ea quæ superfluunt. Circa tertiam conclusionem notandum est, quòd quanuis proximo existenti in extrema necessitate non teneatur quis ex iustitia dare propria, vt habet communis opinio, tamen tenetur ex iustitia non impedire, si ille velit accipere sibi necessaria. Ratio est: quia alias daretur iustum bellum ex vtraque parte sine aliqua ignorantia. Nam extremè indigens ius habet ad acquirendum panem. Ergo ex illa parte bellum est iustum: si autem qui possidet non iniustè defendit: erit bellum iustum ex vtraque parte. Nota etiam circa eandem conclusionem, quòd extrema necessitas, de qua loquitur Diuus Thomas, est quando homo constituitur in periculo vitæ ex defectu cibi aut potus aut vestitus aut alterius rei: non autem in præsenti appellat extremam necessitatem, periculum amittendi honores. Vtrum autem sit licitum in tali periculo accipere aliena: diximus supra quæstione 62. artic. 6. dubio vltimo, & artic. 8. dubio. 2. sed nunc breuiter dico: quòd absolutè loquendo non est sufficiens necessitas tale periculum, vt aliquis iustè accipiat sibi aliena. Ratio est, quia hæc bona temporalia non ordinantur per se ad honorem hominis, sed ad vitæ sustentationem. Honor enim præmium est virtutis. Item etiam quia aliàs quilibet vir honoratus posset occultè & palàm accipere aliena, ne amitteret honorem suum. ¶ Nihilominus dicimus secundo. Quòd in tali casu licitum erit homini cui est valde inhonestum mendicare, occultè accipere aliena animo restituendi, si tamen aliter non potest sibi succurrere: qui casus rarissimus est, quia huiusmodi homines possunt Principibus deseruire, aut in militiam proficisci. Ratio autem huius asserti est communis pietas hominum erga huiusmodi egentes. Non autem damus illis dominium: quia res temporales non ordinantur ad honorem.