PRO decisione sit prima conclusio. Accusare aliquem in iudicio licitum est, & oppositum est error in fide. Et probatur. Quia in veteri testamento v. g. Leuitici. 5. & aliàs sæpe, approbantur accusationes in iudicio. Item in Concilijs antiquissimis & nouissimis acceptatæ sunt accusationes etiam in scriptis contra aliquos peruersos. Deinde Summi Pontifices plurima decreta ediderunt de forma accusandi: vt patet in titulis de accusationibus. Imperatores etiam Christianissimi multas leges condiderunt de accusationibus faciendis, vt patet in iure Ciuili. Et denique conclusio est communis sententia Theologorum in. 4. dist. 19. & Iurisperitorum in titulis de accusationibus. Sed & ratione naturali probatur conclusio. NAm quilibet homo tenetur omnem suam industriam impendere, cum opus fuerit pro bono publico: sed accusare est medium quoddam proportionatum ad defensionem reipublicæ, ergo tenetur homo aliquando diligentiam adhibere ad accusandum.