Quinta conclusio. Si accusatio necessaria sit ad defensionem alicuius innocentis, tenetur homo accusare, protestando tamen si fuerit clericus, quòd non intendit punitionem malefactoris, sed defensionem innocentis. Ista conclusio probatur. Quia iure naturæ tenemur defendere innocentem, iuxta illud Prouerb. cap. 24. "Erue eos, qui ducuntur ad mortem." Et Ecclesiastici. 17. "Vnicuique mandauit Deus de proximo suo." Vltimò probatur. Quia bonum innocentis præstat bono nocentis & iniqui, ergo in illo casu debemus eligere accusationem cum detrimento criminosi, vt defendamus bonum innocentis.