Tertiò. Nullus est ordo per se, inter correptionem fraternam & accusationem: ergo non requiritur, vt præmittatur correptio fraterna ante accusationem. Antecedens probatur. Quia finis est diuersus, item principium est diuersum: nam alterius est misericordia, alterius vero iustitia legalis: materia etiam diuersa est: Nam materia accusationis est peccatum probabile in iudicio. Materia verò correptionis est peccatum quomodolibet notum corripienti.