Quartò. In republica sunt leges iustę quę accusatoribus certam portionem decernunt, ergo licitum est homini statim accusare, ne amittat suum lucrum. Et confirmatur. Nam fiscales punirentur, nisi crimina sibi nota statim accusarent, ergo non necessaria est correptio fraterna. Similiter etiam iudices procedentes via inquisitionis non præmittunt correptionem fraternam: ergo non est necessaria. ¶ De ista quæstione D. Thom. in. 4. dist. 19. quæst. 2. art. 3. refert duas sententias contradictoriè oppositas: & ipse videtur sequi partem negatiuam, quam secundo loco refert. Tamen Syluester in verb. accusatio. §. 3. putat D. Thom. sequi partem affirmatiuam, sed fallitur. Nam D. Tho. in quodlibeto. 1. art. 16. & quodlibeto. 11. art. 13. sequitur partem negatiuam, & in isto articulo videtur etiam hanc sententiam tenere, dum ponens præceptum de accusatione, nullam mentionem facit de præmissione correctionis fraternæ. Durandus in 4. Sentent. vbi supra, quæst. 4. sequitur partem negatiuam. Caietanus hic & supra in quæst. 33. artic. 7. dicit duo. Alterum est, quòd quando quis tenetur ad accusandum, non habet locum secreta admonitio. Alterum est, quòd quando accusatio non est in præcepto, licet sit licitum accusare: tunc tenetur homo præmittere correctionem fraternam. Soto in relectione de ratione tegendi, membro. 2. quæst. 5. ait, quòd quoties quis habet ius ad accusandum, non tenetur præmittere correctionem fraternam. Sed tamen hoc videtur petere principium: quia nostra quæstio est, An habeat ius ad accusandum si non præmittat correctionem fraternam.