Secunda conclusio. Si per correctionem fraternam corrigitur frater, vel speratur prudenter corrigendus, tunc nō tenetur aliquis eum accusare: nisi crimen sit perniciosum bono cōmuni. Probatur prima pars. Quia accusatio ordinatur per se ad conseruationẽ boni communis, sed bono publico sufficienter prouidetur in illo casu per correctionem fraternam: ergo tunc non est procedendum ad accusationem. Probatur consequentia. Quia aliàs punitio per se intenderetur. Et cōfirmatur. Quia cùm quis potest cum minimo detrimento proximi prouidere bono communi, tenetur non facere maius nocumentum, ergo si potest cum nullo proximi detrimento sucurrere bono communi: tenetur non accusare. Et confirmatur secundò. Ita se habet homo criminosus in republica, sicut membrum infirmum in corpore: sed chirurgus, qui curat salutem corporis, tenetur cum minimo detrimento membri, prouidere saluti totius: ergo ille qui curat prouidere bono communi: tenetur cum minimo detrimento partis, scilicet, criminosi hominis, illi bono cōmuni prouidere. Hinc sequitur, ꝙ si oppositũ aliquis faciat, scilicet accusando illũ, quẽ poterat per correctionem fraternam corrigere, ita vt bonum cōmune nihil pateretur: tenetur ad restitutionẽ totius damni, quod patitur accusatus. Probatur, quia ille peccat non solum contra charitatem, sed etiam contra iustitiam, inferendo damnum proximo sine causa.