¶ 2 Pręterea. †{ 2. q. 8. ca. per scripta } 2. quæst. 8. dicitur: "Nullus absens accusare potest, nec ab aliquo accusari." Sed scriptura ad hoc videtur esse vtilis, vt absentibus aliquid significetur, vt patet per †{ Lib. 10. c. 1. aliquantulum. à princi. tomo. 3. } August. 10. de Trinit. Ergo in accusatione non est necessaria scriptura, præsertim cùm canon dicat, quòd per scripta nullius accusatio suscipiatur.