ARTICVLVS III. ¶ Vtrùm accusatio reddatur iniusta propter calumniā, præuaricationẽ, & tergiuersationẽ. AD Tertium sic proceditur. Videtur, quòd accusatio non reddatur iniusta propter calumniam, præuaricationem, & tergiuersationem: quia sicut dicitur †{ 2. q. 3. cap. Si quẽ pœnituerit. } 2. quæst. 3. calumniari est falsa crimina intendere. Sed quandoq; aliquis alteri falsum crimen obijcit ex ignorātia facti, quæ excusat. Ergo videtur, ꝙ non semper reddatur iniusta accusatio, si sit calumniosa. ¶ 2 Præterea. †{ 2. q. 3. ca. si quẽ pœnituerit. } Ibidem dicitur, ꝙ præuaricari est vera crimina abscōdere. Sed hoc non videtur esse illicitum: quia homo non tenetur ad omnia crimina detegenda, vt †{ Ari. 1. & q. 33. arti. septimo. } suprà dictum est. Ergo videtur quòd accusatio non reddatur iniusta ex præuaricatione. ¶ 3 Præterea. Sicut †{ 2. q. 3. cap. si quẽ pœnituerit. } ibidem dicitur: tergiuersari est in vniuerso ab accusatione desistere. Sed hoc absque iniustitia fieri potest. Dicitur enim †{ Loco nunc dicto. } ibidem: Si quem pœnituerit, criminaliter accusationem, & inscriptionem fecisse de eo quod probare non potuerit, si cũ ei accusato innocente conuenerit, inuicem se absoluant. Ergo accusatio non redditur iniusta per tergiuersationem. SED contra est, quod †{ 2. q. 3. cap. si quẽ pœnituerit. } ibidem dicitur: Accusatorum temeritas tribus modis detegitur. Aut enim calumniantur, aut præuaricantur, aut tergiuersantur. RESPONDEO dicendum, quòd sicut †{ Art. 1. huius quæst. } dictum est, accusatio ordinatur ad bonum commune, quod intenditur per cognitionem criminis. Nullus autem debet nocere alicui iniustè, vt bonum commune promoueat. Et ideo in accusatione, duplici ratione contingit esse peccatum, vno modo ex eo, quod aliquis iniustè agit contra eũ, qui accusatur, crimina falsa ei imponendo, quod est calumniari: alio modo ex parte reipublicæ, cuius bonum principaliter intenditur in accusatione, dum aliquis impedit malitiosè punitionẽ peccati. Quod iterum dupliciter contingit, vno modo fraudem in accusatione adhibendo. Et hoc pertinet ad præuaricationem: nam præuaricator dicitur quasi varicator, quia aduersam partem adiuuat, prodita causa sua. Alio modo totaliter ab accusatione desistendo: quod est tergiuersari. In hoc enim quòd desistit ab hoc, quod cœperat, quasi tergũvertere videtur. AD primum ergo dicendum, ꝙ homo non debet ad accusationem procedere, nisi de re omnino sibi certa, in qua ignorātia facti locum non habeat. Nec tamen qui falsum crimen alicui imponit, calumniatur: sed solum qui ex malitia in falsam accusationem prorumpit. Cōtingit enim quandoque ex animi leuitate ad accusationem procedere: quia scilicet aliquis nimis faciliter credit quod audiuit: & hoc temeritatis est. Aliquando autem ex iusto errore mouetur aliquis ad accusandum, quæ omnia secundum prudentiam iudicis debent discerni, vt non prorumpat, eum calumniatum fuisse, qui vel ex leuitate animi, vel ex iusto errore in falsam accusationem prorupit. AD secundum dicẽdum, quòd non quicunque abscondit vera crimina, præuaricatur: sed solum qui fraudulenter abscondit ea, de quibus accusationem proponit colludens cum reo, proprias probationes dissimulando, & falsas excusationes admittendo. AD tertium dicendũ, quòd tergiuersari est ab accusatione desistere omnino, animum accusandi deponendo, non qualitercunque, sed inordinatè. Contingit autem aliquem ab accusatione desistere ordinatè absq; vitio, dupliciter. Vno modo in ipso accusationis processu, si cognouerit esse falsum id, de quo accusauit: & si pari consensu se absoluunt accusator & reus. Alio modo, si princeps, ad quem pertinet cura boni communis (quod per accusationem intenditur) accusationem aboleuerit.