RESPONDEO dicendum, quòd sicut suprà †{ Artic. 1. & 2. } dictum est, accusator in causa accusationis constituitur pars, intendens ad pœnam accusati. Ad iudicem autem pertinet, vt inter eos iustitiæ æqualitatem constituat. Iustitiæ autem æqualitas hoc requirit, vt nocumentum quod quis alteri intentat, ipse patiatur, secundum illud Exod. 21. "Oculum pro oculo, dentem pro dente." Et ideo iustum est, vt ille qui per accusationem aliquem in periculum grauis pœnæ inducit, ipse etiam similem pœnam patiatur.