RESPONDEO dicendum, quòd aliud est veritatem tacere, aliud est falsitatem proponere. Quorum primum in aliquo casu licet; non enim aliquis tenetur omnem veritatem confiteri, sed illam solũ, quam ab eo potest, & debet requirere iudex secundum ordinem iuris: puta cum præcessit infamia super aliquo crimine, vel aliqua expressa indicia apparuerunt, vel etiā cùm præcessit probatio semiplena. Falsitatem tamẽ proponere in nullo casu licet alicui. Ad id autẽ quod licitum est, potest aliquis procedere, vel per vias licitas & fini intento accōmodas, quod pertinet ad prudentiam: vel per aliquas vias illicitas & proposito fini incongruas, quod pertinet ad astutiam, quæ exercetur per fraudem & dolum, vt ex suprà †{ q. 55. art. 4. & 5. } dictis patet. Quorum primum est laudabile, secundum verò, vitiosum. Sic ergo reo qui accusatur, licet se defendere veritatem occultando, quam confiteri non tenetur per aliquos conueniẽtes modos: puta quòd non respondeat, ad quæ respondere non tenetur: hoc autem non est calumniosè se defendere, sed magis prudenter cuadere. Non autem licet ei vel falsitatem dicere, vel veritatem tacere, quam confiteri tenetur. Neque etiam aliquam fraudem vel dolum adhibere, quia fraus & dolus vim mendacij habent. Et hoc est calumniosè se defendere.