Vnde sit secunda conclusio. Quando iudex dubitat, An possit interrogare vel non: &, an teneatur interrogare vel non, tunc si ex altera parte imminet periculum iniustitiæ contra reum, & ex altera periculũ contra rempublicam: debet deponere dubiũ, & inclinare in fauorẽ reipublicæ. Probatur, quia iudex est custos boni publici ex officio, ergo in dubio debet potius fauere reipublicæ quam reo. Et confirmatur. Quia in dubijs tutior pars est eligẽda, sed in illo casu tutior pars est cauere periculum reipublicæ, ergo poterit reũ interrogare. ¶ Tertia conclusio. In eodem casu reus nō tenebitur respōdere. Ratio est, quia in dubijs melior est conditio possidentis. Itẽ si qua ratione teneretur reus respondere, esset propter periculum quod instat reipublicæ, sed huic periculo ipse reus aliter potest prouidere, scilicet, cessando à malo quod est in eius voluntate positum, ergo non tenebitur respondere.