Tertia cōclusio. Qui iuridicè interrogatus nō respondet veritatẽ, nō est absoluẽdus sacramẽtaliter quādiu manet in iudicio: nisi prius cōfiteatur veritatem iudici. Ratio est, quia ille permanet in peccato quādiu interrogatur & nō respondet, sed quandiu nō fertur sentẽtia absolutionis interrogatur virtualiter, & est tempus respondendi, ergo est in peccato mortali quādiu nō respōdet. Notandũ est tamen, ꝙ si postquā reus negauit veritatẽ corā iudice, postea tamen si ex eo ꝙ confiteatur illā, incurrat in nouā pœnā cōuictus de noua culpa periurij, nō tenebitur iterum cōfiteri veritatem. Ratio est, quia in illo casu ille se prodit tanquam reum de noua culpa, quod nemo tenetur facere. Si autẽ nō incurrit nouā pœnam quā antea incurreret, tenebitur cōfiteri veritatem quā negauit. Et hoc ipsum dicemus de teste qui noluit testificari veritatem, cũ teneretur, scilicet, ꝙ tenetur illā testificari quandiu pendet sententia, nisi ex eo sequatur illi noua pœna. Itẽ est notandũ, ꝙ id quod dicimus in tertia cōclusione, multò magis verificandũ est, quando iam reus est condemnatus aliàs conuictus per testes: tunc enim nisi cōfiteatur veritatem, cōdemnat ipse suo silentio iudicem, vel testes tanquā iniquos. ¶ Quarta cōclusio. Postquā semel reus per sententiā est absolutus, ex eo ꝙ ipse negauit veritatẽ quam tenebatur confiteri: nō tenetur vltra cōparere coram iudice, & dicere veritatẽ. Ratio est, quia ille tantũ violauit iustitiā legalẽ, ergo nō tenetur ad restitutionẽ prodendo seipsum. Notandum est tamen circa istā conclusionẽ, ꝙ si pars cōtraria læsa est ex delicto de quo accusabatur reus: & ex eius negatione maius incōmodũ incurrit: tunc tenebitur reus ad restitutionẽ totius dāni respectu partis contrariæ, scilicet, ad restitutionẽ expẽsarũ quas fecit in ꝓsecutione litis. Ratio est, quia respectu partis cōtrariæ peccat reus cōtra iustitiā cōmutatiuā.