RESPONDEO dicendum, quòd aliquis damnatur ad mortem dupliciter. Vno modo iustè: & sic non licet condemnato se defendere. Licitum enim est iudici eum resistentem impugnare. Vnde relinquitur, quòd ex parte eius sit bellum iniustum. Vnde indubitanter peccat. Alio modo condemnatur aliquis iniustè, & tale iudicium simile est violentiæ latronum: secundum illud Ezechielis 22. Principes eius in medio illius quasi lupi rapientes prædam, ad effundendum sanguinem. Et ideo sicut licet resistere latronibus: ita licet resistere in tali casu malis principibus, nisi fortè propter scandalum vitandum, cùm ex hoc aliqua grauis turbatio timeretur.