Circa prædictas conclusiones. Notandũ, quod religiosis non est licitum fugere de carcere, quia illi sponte sua se abdicauerunt libertate vagandi: quare non debent esse melioris conditionis quantum ad hoc, qui sunt in carcere: quam alij religiosi: sed isti non possunt fugere. Ergo neque illi. Hinc excipiunt aliqui, nisi forte ageretur de periculo vitæ ipsius religiosi: tunc enim licitum esset illi fugere. Et hoc probat ratio Diui Thomæ in solutione ad secundum. Possumus etiam ponere, aliam exceptionem, quādo religiosus est condemnatus ad perpetuum carcerem, vel ad durissimam pœnam: tunc enim fugere licebit non ad vagandum, neque ad dimittendum habitum: sed ad quærendum aliquod remedium à superiori prælato, vel à summo Pontifice. Ratio huius exceptionis est: quia videtur nimis asperum & inhumanum, priuare religiosos recursu ad supremum prælatum in tanta angustia constitut os: satis enim erit in fauorem religionis & voti solennis, quod non concedamus illis licentiā vagandi, sed quòd teneantur repræsentare se superiori Prælato, aut Pontifici, vt dictum est.