¶ 2 Præterea †{ Homil. 9. in euange. non procul à fin. }. Gregorius dicit in quadam homil. "Habens intellectum, curet omnino, ne taceat, habens rerum affluentiam, à misericordia non torpescat, habens artem qua regitur, vsum illius cum proximo partiatur, habens loquendi locum apud diuitem, pro pauperibus intercedat." Talenti enim nomine cuilibet reputabitur quod vel minimum accepit. Sed talentum commissum non abscondere, sed fideliter dispensare quilibet tenetur, quod patet ex pœna serui abscondentis talentum, Matthæi. 25. Ergo aduocatus tenetur pro pauperibus loqui.