RESPONDEO dicendũ, quòd aliquis impeditur ab aliquo actu duplici ratione. Vno modo propter impotentiam, alio modo propter indecentiam. Sed impotentia simpliciter excludit aliquem ab actu. Indecentia autem non excludit omnino, quia necessitas indecentiam tollere potest. Sic ergo ab officio aduocatorum prohibẽtur quidam propter impotentiam, eò quòd deficiunt sensu, vel interiori, sicut furiosi & impuberes, vel exteriori, sicut surdi & muti. Est enim necessaria aduocato & interior petitia, qua possit cōuenienter iustitiam assumptæ causæ ostendere: & iterum loquela cũ auditu, vt possit pronuntiare & audire quod ei dicitur. Vnde qui in his defectum patiuntur, omnino prohibentur ne sint aduocati nec pro se, nec pro alijs. Decentia autem huiusmodi officij exercendi tollitur dupliciter. Vno modo ex hoc, quòd aliquis est rebus maioribus obligatus. Vnde monachos & presbyteros non decet in quacunque causa aduocatos esse neque clericos in iudicio seculari, quia huiusmodi personæ sunt rebus diuinis astrictæ. Alio modo propter personæ defectum, vel corporalem (vt patet de cæcis, qui conuenienter iudicio astare non possent) vel spiritualem: non enim decet, vt alterius iustitiæ patronus existat, qui in seipso iustitiam contempsit. Et ideo infames, infideles, & damnati de grauibus criminibus non decenter sunt aduocati, tamen huiusmodi indecentiæ necessitas præfertur. Et propter hoc huiusmodi personæ possunt pro seipsis vel pro personis sibi coniunctis vti officio aduocati. Vnde & clerici pro ecclesijs suis, possunt esse aduocati, & monachi pro causa monasterij sui, si abbas præceperit.